Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Storici - 2 Cronache - 30

2 Cronache

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 30 30,1καὶ ἀπέστειλεν Εζεκιας ἐπὶ πάντα Ισραηλ καὶ Ιουδαν καὶ ἐπιστολὰς ἔγραψεν ἐπὶ τὸν Εφραιμ καὶ Μανασση ἐλθεῖν εἰς οἶκον κυρίου εἰς Ιερουσαλημ ποιῆσαι τὸ φασεκ τῷ κυρίῳ θεῷ Ισραηλ
Nova Vulgata 2 Par30,1Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam scripsitque et epistulas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Ierusalem et facerent Pascha Domino, Deo Israel.
AT greco 30,2καὶ ἐβουλεύσατο ὁ βασιλεὺς καὶ οἱ ἄρχοντες καὶ πᾶσα ἡ ἐκκλησία ἡ ἐν Ιερουσαλημ ποιῆσαι τὸ φασεκ τῷ μηνὶ τῷ δευτέρῳ
Nova Vulgata 2 Par30,2Inito quoque consilio regis et principum et universi coetus in Ierusalem, decreverunt, ut facerent Pascha mense secundo.
AT greco 30,3οὐ γὰρ ἠδυνάσθησαν αὐτὸ ποιῆσαι ἐν τῷ καιρῷ ἐκείνῳ ὅτι οἱ ἱερεῖς οὐχ ἡγνίσθησαν ἱκανοί καὶ ὁ λαὸς οὐ συνήχθη εἰς Ιερουσαλημ
Nova Vulgata 2 Par30,3Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus necdum congregatus erat in Ierusalem.
AT greco 30,4καὶ ἤρεσεν ὁ λόγος ἐναντίον τοῦ βασιλέως καὶ ἐναντίον τῆς ἐκκλησίας
Nova Vulgata 2 Par30,4Placuit ergo sermo regi et omni multitudini,
AT greco 30,5καὶ ἔστησαν λόγον διελθεῖν κήρυγμα ἐν παντὶ Ισραηλ ἀπὸ Βηρσαβεε ἕως Δαν ἐλθόντας ποιῆσαι τὸ φασεκ κυρίῳ θεῷ Ισραηλ ἐν Ιερουσαλημ ὅτι πλῆθος οὐκ ἐποίησεν κατὰ τὴν γραφήν
Nova Vulgata 2 Par30,5et decreverunt, ut mitterent nuntios in universum Israel de Bersabee usque Dan, ut venirent et facerent Pascha Domino, Deo Israel, in Ierusalem; in plurima enim multitudine non fecerant, sicut lege praescriptum est.
AT greco 30,6καὶ ἐπορεύθησαν οἱ τρέχοντες σὺν ταῖς ἐπιστολαῖς παρὰ τοῦ βασιλέως καὶ τῶν ἀρχόντων εἰς πάντα Ισραηλ καὶ Ιουδαν κατὰ τὸ πρόσταγμα τοῦ βασιλέως λέγοντες υἱοὶ Ισραηλ ἐπιστρέψατε πρὸς θεὸν Αβρααμ καὶ Ισαακ καὶ Ισραηλ καὶ ἐπιστρέψει τοὺς ἀνασεσῳσμένους τοὺς καταλειφθέντας ἀπὸ χειρὸς βασιλέως Ασσουρ
Nova Vulgata
2 Par30,6Perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis manu et principum eius in universum Israel et Iudam, iuxta quod rex iusserat, praedicantes: «Filii Israel, revertimini ad Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur ad reliquias, quae effugerunt manum regum Assyriorum.
AT greco 30,7καὶ μὴ γίνεσθε καθὼς οἱ πατέρες ὑμῶν καὶ οἱ ἀδελφοὶ ὑμῶν οἳ ἀπέστησαν ἀπὸ κυρίου θεοῦ πατέρων αὐτῶν καὶ παρέδωκεν αὐτοὺς εἰς ἐρήμωσιν καθὼς ὑμεῖς ὁρᾶτε
Nova Vulgata 2 Par30,7Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
AT greco 30,8καὶ νῦν μὴ σκληρύνητε τοὺς τραχήλους ὑμῶν δότε δόξαν κυρίῳ τῷ θεῷ καὶ εἰσέλθατε εἰς τὸ ἁγίασμα αὐτοῦ ὃ ἡγίασεν εἰς τὸν αἰῶνα καὶ δουλεύσατε τῷ κυρίῳ θεῷ ὑμῶν καὶ ἀποστρέψει ἀφ’ ὑμῶν θυμὸν ὀργῆς
Nova Vulgata 2 Par30,8Nolite nunc indurare cervices vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in aeternum; servite Domino Deo vestro, ut avertatur a vobis ira furoris eius.
AT greco 30,9ὅτι ἐν τῷ ἐπιστρέφειν ὑμᾶς πρὸς κύριον οἱ ἀδελφοὶ ὑμῶν καὶ τὰ τέκνα ὑμῶν ἔσονται ἐν οἰκτιρμοῖς ἔναντι πάντων τῶν αἰχμαλωτισάντων αὐτούς καὶ ἀποστρέψει εἰς τὴν γῆν ταύτην ὅτι ἐλεήμων καὶ οἰκτίρμων κύριος ὁ θεὸς ἡμῶν καὶ οὐκ ἀποστρέψει τὸ πρόσωπον αὐτοῦ ἀφ’ ἡμῶν ἐὰν ἐπιστρέψωμεν πρὸς αὐτόν
Nova Vulgata 2 Par30,9Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum».
AT greco 30,10καὶ ἦσαν οἱ τρέχοντες διαπορευόμενοι πόλιν ἐκ πόλεως ἐν τῷ ὄρει Εφραιμ καὶ Μανασση καὶ ἕως Ζαβουλων καὶ ἐγένοντο ὡς καταγελῶντες αὐτῶν καὶ καταμωκώμενοι
Nova Vulgata
2 Par30,10Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
AT greco 30,11ἀλλὰ ἄνθρωποι Ασηρ καὶ ἀπὸ Μανασση καὶ ἀπὸ Ζαβουλων ἐνετράπησαν καὶ ἦλθον εἰς Ιερουσαλημ
Nova Vulgata 2 Par30,11Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem.
AT greco 30,12καὶ ἐν Ιουδα ἐγένετο χεὶρ κυρίου δοῦναι αὐτοῖς καρδίαν μίαν ἐλθεῖν τοῦ ποιῆσαι κατὰ τὸ πρόσταγμα τοῦ βασιλέως καὶ τῶν ἀρχόντων ἐν λόγῳ κυρίου
Nova Vulgata 2 Par30,12In Iuda quoque facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum iuxta verbum Domini.
AT greco 30,13καὶ συνήχθησαν εἰς Ιερουσαλημ λαὸς πολὺς τοῦ ποιῆσαι τὴν ἑορτὴν τῶν ἀζύμων ἐν τῷ μηνὶ τῷ δευτέρῳ ἐκκλησία πολλὴ σφόδρα
Nova Vulgata
2 Par30,13Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde.
AT greco 30,14καὶ ἀνέστησαν καὶ καθεῖλαν τὰ θυσιαστήρια τὰ ἐν Ιερουσαλημ καὶ πάντα ἐν οἷς ἐθυμιῶσαν τοῖς ψευδέσιν κατέσπασαν καὶ ἔρριψαν εἰς τὸν χειμάρρουν Κεδρων
Nova Vulgata 2 Par30,14Et surgentes destruxerunt altaria, quae erant in Ierusalem, atque universa thymiamateria subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron.
AT greco 30,15καὶ ἔθυσαν τὸ φασεκ τῇ τεσσαρεσκαιδεκάτῃ τοῦ μηνὸς τοῦ δευτέρου καὶ οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ Λευῖται ἐνετράπησαν καὶ ἡγνίσθησαν καὶ εἰσήνεγκαν ὁλοκαυτώματα εἰς οἶκον κυρίου
Nova Vulgata
2 Par30,15Et mactaverunt Pascha quarta decima die mensis secundi; sacerdotes autem atque Levitae confusi sanctificati sunt et attulerunt holocausta in domum Domini.
AT greco 30,16καὶ ἔστησαν ἐπὶ τὴν στάσιν αὐτῶν κατὰ τὸ κρίμα αὐτῶν κατὰ τὴν ἐντολὴν Μωυσῆ ἀνθρώπου τοῦ θεοῦ καὶ οἱ ἱερεῖς ἐδέχοντο τὰ αἵματα ἐκ χειρὸς τῶν Λευιτῶν
Nova Vulgata 2 Par30,16Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei, sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
AT greco 30,17ὅτι πλῆθος τῆς ἐκκλησίας οὐχ ἡγνίσθη καὶ οἱ Λευῖται ἦσαν τοῦ θύειν τὸ φασεκ παντὶ τῷ μὴ δυναμένῳ ἁγνισθῆναι τῷ κυρίῳ
Nova Vulgata 2 Par30,17eo quod multi in coetu sanctificati non essent; idcirco Levitae mactaverunt victimas Paschae omnibus, qui non erant mundi, ut sanctificarent illas Domino.
AT greco 30,18ὅτι τὸ πλεῖστον τοῦ λαοῦ ἀπὸ Εφραιμ καὶ Μανασση καὶ Ισσαχαρ καὶ Ζαβουλων οὐχ ἡγνίσθησαν ἀλλὰ ἔφαγον τὸ φασεκ παρὰ τὴν γραφήν καὶ προσηύξατο Εζεκιας περὶ αὐτῶν λέγων κύριος ὁ ἀγαθὸς ἐξιλασάσθω ὑπὲρ
Nova Vulgata 2 Par30,18Valde magna enim pars populi, de Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon, non erant mundati; et comederunt Pascha non iuxta, quod scriptum est. Et oravit pro eis Eze chias dicens: «Dominus bonus propitietur
AT greco 30,19πάσης καρδίας κατευθυνούσης ἐκζητῆσαι κύριον τὸν θεὸν τῶν πατέρων αὐτῶν καὶ οὐ κατὰ τὴν ἁγνείαν τῶν ἁγίων
Nova Vulgata 2 Par30,19cunctis, qui direxerunt cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non secundum munditiam sanctuarii».
AT greco 30,20καὶ ἐπήκουσεν κύριος τῷ Εζεκια καὶ ἰάσατο τὸν λαόν
Nova Vulgata 2 Par30,20Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
AT greco 30,21καὶ ἐποίησαν οἱ υἱοὶ Ισραηλ οἱ εὑρεθέντες ἐν Ιερουσαλημ τὴν ἑορτὴν τῶν ἀζύμων ἑπτὰ ἡμέρας ἐν εὐφροσύνῃ μεγάλῃ καὶ καθυμνοῦντες τῷ κυρίῳ ἡμέραν καθ’ ἡμέραν καὶ οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ Λευῖται ἐν ὀργάνοις τῷ κυρίῳ
Nova Vulgata
2 Par30,21Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia.
AT greco 30,22καὶ ἐλάλησεν Εζεκιας ἐπὶ πᾶσαν καρδίαν τῶν Λευιτῶν καὶ τῶν συνιόντων σύνεσιν ἀγαθὴν τῷ κυρίῳ καὶ συνετέλεσαν τὴν ἑορτὴν τῶν ἀζύμων ἑπτὰ ἡμέρας θύοντες θυσίας σωτηρίου καὶ ἐξομολογούμενοι τῷ κυρίῳ θεῷ τῶν πατέρων αὐτῶν
Nova Vulgata 2 ParEt locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum patrum suorum.
22 Et compleverunt - Lege cum Gr wajekallû; TM «et comederunt»
AT greco 30,23καὶ ἐβουλεύσατο ἡ ἐκκλησία ἅμα ποιῆσαι ἑπτὰ ἡμέρας ἄλλας καὶ ἐποίησαν ἑπτὰ ἡμέρας ἐν εὐφροσύνῃ
Nova Vulgata
2 Par30,23Placuitque universae multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem, quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
AT greco 30,24ὅτι Εζεκιας ἀπήρξατο τῷ Ιουδα τῇ ἐκκλησίᾳ μόσχους χιλίους καὶ ἑπτακισχίλια πρόβατα καὶ οἱ ἄρχοντες ἀπήρξαντο τῷ λαῷ μόσχους χιλίους καὶ πρόβατα δέκα χιλιάδας καὶ τὰ ἅγια τῶν ἱερέων εἰς πλῆθος
Nova Vulgata 2 Par30,24Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
AT greco 30,25καὶ ηὐφράνθη πᾶσα ἡ ἐκκλησία οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ Λευῖται καὶ πᾶσα ἡ ἐκκλησία Ιουδα καὶ οἱ εὑρεθέντες ἐξ Ισραηλ καὶ οἱ προσήλυτοι οἱ ἐλθόντες ἀπὸ γῆς Ισραηλ καὶ οἱ κατοικοῦντες ἐν Ιουδα
Nova Vulgata 2 Par30,25Et hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque, qui venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda.
AT greco 30,26καὶ ἐγένετο εὐφροσύνη μεγάλη ἐν Ιερουσαλημ ἀπὸ ἡμερῶν Σαλωμων υἱοῦ Δαυιδ βασιλέως Ισραηλ οὐκ ἐγένετο τοιαύτη ἑορτὴ ἐν Ιερουσαλημ
Nova Vulgata 2 Par30,26Factaque est grandis laetitia in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.
AT greco 30,27καὶ ἀνέστησαν οἱ ἱερεῖς οἱ Λευῖται καὶ ηὐλόγησαν τὸν λαόν καὶ ἐπηκούσθη ἡ φωνὴ αὐτῶν καὶ ἦλθεν ἡ προσευχὴ αὐτῶν εἰς τὸ κατοικητήριον τὸ ἅγιον αὐτοῦ εἰς τὸν οὐρανόν
Nova Vulgata 2 Par30,27Surrexerunt autem sacerdotes levitici generis benedicentes populo; et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio eorum in habitaculum sanctum eius in caelum.