Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Storici - 2 Cronache - 9

2 Cronache

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 9 9,1καὶ βασίλισσα Σαβα ἤκουσεν τὸ ὄνομα Σαλωμων καὶ ἦλθεν τοῦ πειράσαι Σαλωμων ἐν αἰνίγμασιν εἰς Ιερουσαλημ ἐν δυνάμει βαρείᾳ σφόδρα καὶ κάμηλοι αἴρουσαι ἀρώματα καὶ χρυσίον εἰς πλῆθος καὶ λίθον τίμιον καὶ ἦλθεν πρὸς Σαλωμων καὶ ἐλάλησεν πρὸς αὐτὸν πάντα ὅσα ἐν τῇ ψυχῇ αὐτῆς
Nova Vulgata 2 Par9,1Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo.
AT greco 9,2καὶ ἀνήγγειλεν αὐτῇ Σαλωμων πάντας τοὺς λόγους αὐτῆς καὶ οὐ παρῆλθεν λόγος ἀπὸ Σαλωμων ὃν οὐκ ἀπήγγειλεν αὐτῇ
Nova Vulgata 2 Par9,2Et exposuit ei Salomon omnia, quae proposuerat, nec quidquam fuit quod ei non perspicuum fecerit.
AT greco 9,3καὶ εἶδεν βασίλισσα Σαβα τὴν σοφίαν Σαλωμων καὶ τὸν οἶκον ὃν ᾠκοδόμησεν
Nova Vulgata
2 Par9,3Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis et domum, quam aedificaverat,
AT greco 9,4καὶ τὰ βρώματα τῶν τραπεζῶν καὶ καθέδραν παίδων αὐτοῦ καὶ στάσιν λειτουργῶν αὐτοῦ καὶ ἱματισμὸν αὐτῶν καὶ οἰνοχόους αὐτοῦ καὶ στολισμὸν αὐτῶν καὶ τὰ ὁλοκαυτώματα ἃ ἀνέφερεν ἐν οἴκῳ κυρίου καὶ ἐξ ἑαυτῆς ἐγένετο
Nova Vulgata 2 Parnecnon et cibaria mensae eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus.
4 Et victimas - Lege cum Gr, Syr et Vg we‛ōlōtâw; TM «ascensus» (?)
AT greco 9,5καὶ εἶπεν πρὸς τὸν βασιλέα ἀληθινὸς ὁ λόγος ὃν ἤκουσα ἐν τῇ γῇ μου περὶ τῶν λόγων σου καὶ περὶ τῆς σοφίας σου
Nova Vulgata 2 Par9,5Dixitque ad regem: «Verus est sermo, quem audieram in terra mea, de rebus tuis et sapientia tua;
AT greco 9,6καὶ οὐκ ἐπίστευσα τοῖς λόγοις ἕως οὗ ἦλθον καὶ εἶδον οἱ ὀφθαλμοί μου καὶ ἰδοὺ οὐκ ἀπηγγέλη μοι ἥμισυ τοῦ πλήθους τῆς σοφίας σου προσέθηκας ἐπὶ τὴν ἀκοήν ἣν ἤκουσα
Nova Vulgata 2 Par9,6non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam; vicisti famam, quam audivi
AT greco 9,7μακάριοι οἱ ἄνδρες μακάριοι οἱ παῖδές σου οὗτοι οἱ παρεστηκότες σοι διὰ παντὸς καὶ ἀκούουσιν σοφίαν σου
Nova Vulgata 2 Par9,7Beati viri tui et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam!
AT greco 9,8ἔστω κύριος ὁ θεός σου ηὐλογημένος ὃς ἠθέλησέν σοι τοῦ δοῦναί σε ἐπὶ θρόνον αὐτοῦ εἰς βασιλέα τῷ κυρίῳ θεῷ σου ἐν τῷ ἀγαπῆσαι κύριον τὸν θεόν σου τὸν Ισραηλ τοῦ στῆσαι αὐτὸν εἰς αἰῶνα καὶ ἔδωκέν σε ἐπ’ αὐτοὺς εἰς βασιλέα τοῦ ποιῆσαι κρίμα καὶ δικαιοσύνην
Nova Vulgata 2 Par9,8Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam».
AT greco 9,9καὶ ἔδωκεν τῷ βασιλεῖ ἑκατὸν εἴκοσι τάλαντα χρυσίου καὶ ἀρώματα εἰς πλῆθος πολὺ καὶ λίθον τίμιον καὶ οὐκ ἦν κατὰ τὰ ἀρώματα ἐκεῖνα ἃ ἔδωκεν βασίλισσα Σαβα τῷ βασιλεῖ Σαλωμων
Nova Vulgata 2 Par9,9Dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas; non fuerunt aromata talia ut haec, quae dedit regina Saba regi Salomoni.
AT greco 9,10καὶ οἱ παῖδες Σαλωμων καὶ οἱ παῖδες Χιραμ ἔφερον χρυσίον τῷ Σαλωμων ἐκ Σουφιρ καὶ ξύλα πεύκινα καὶ λίθον τίμιον
Nova Vulgata
2 Par9,10Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas;
AT greco 9,11καὶ ἐποίησεν ὁ βασιλεὺς τὰ ξύλα τὰ πεύκινα ἀναβάσεις τῷ οἴκῳ κυρίου καὶ τῷ οἴκῳ τοῦ βασιλέως καὶ κιθάρας καὶ νάβλας τοῖς ᾠδοῖς καὶ οὐκ ὤφθησαν τοιαῦτα ἔμπροσθεν ἐν γῇ Ιουδα
Nova Vulgata 2 Par9,11et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia.
AT greco 9,12καὶ ὁ βασιλεὺς Σαλωμων ἔδωκεν τῇ βασιλίσσῃ Σαβα πάντα τὰ θελήματα αὐτῆς ἃ ᾔτησεν ἐκτὸς πάντων ὧν ἤνεγκεν τῷ βασιλεῖ Σαλωμων καὶ ἀπέστρεψεν εἰς τὴν γῆν αὐτῆς
Nova Vulgata
2 Par9,12Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum servis suis.
AT greco 9,13καὶ ἦν ὁ σταθμὸς τοῦ χρυσίου τοῦ ἐνεχθέντος τῷ Σαλωμων ἐν ἐνιαυτῷ ἑνὶ ἑξακόσια ἑξήκοντα ἓξ τάλαντα χρυσίου
Nova Vulgata
2 Par9,13Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sescenta sexaginta sex talenta auri,
AT greco 9,14πλὴν τῶν ἀνδρῶν τῶν ὑποτεταγμένων καὶ τῶν ἐμπορευομένων ὧν ἔφερον καὶ πάντων τῶν βασιλέων τῆς Ἀραβίας καὶ σατραπῶν τῆς γῆς ἔφερον χρυσίον καὶ ἀργύριον τῷ βασιλεῖ Σαλωμων
Nova Vulgata 2 Parexcepta ea summa, quae proveniebat ex tributis mercatorum et negotiatorum afferentium et omnium regum Arabiae et ducum terrae, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
14 Ex tributis - Lege cum Syr ‛onšê; TM «a viris»
AT greco 9,15καὶ ἐποίησεν ὁ βασιλεὺς Σαλωμων διακοσίους θυρεοὺς χρυσοῦς ἐλατούς ἑξακόσιοι χρυσοῖ καθαροὶ τῷ ἑνὶ θυρεῷ ἑξακόσιοι χρυσοῖ ἐπῆσαν ἐπὶ τὸν ἕνα θυρεόν
Nova Vulgata
2 Par9,15Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur,
AT greco 9,16καὶ τριακοσίας ἀσπίδας ἐλατὰς χρυσᾶς τριακοσίων χρυσῶν ἀνεφέρετο ἐπὶ τὴν ἀσπίδα ἑκάστην καὶ ἔδωκεν αὐτὰς ὁ βασιλεὺς ἐν οἴκῳ δρυμοῦ τοῦ Λιβάνου
Nova Vulgata 2 Par9,16trecentas quoque peltas aureas trecentorum aureorum, quibus tegebantur singulae peltae, posuitque ea rex in domo Saltus Libani.
AT greco 9,17καὶ ἐποίησεν ὁ βασιλεὺς θρόνον ἐλεφάντινον ὀδόντων μέγαν καὶ κατεχρύσωσεν αὐτὸν χρυσίῳ δοκίμῳ
Nova Vulgata
2 Par9,17Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo;
AT greco 9,18καὶ ἓξ ἀναβαθμοὶ τῷ θρόνῳ ἐνδεδεμένοι χρυσίῳ καὶ ἀγκῶνες ἔνθεν καὶ ἔνθεν ἐπὶ τοῦ θρόνου τῆς καθέδρας καὶ δύο λέοντες ἑστηκότες παρὰ τοὺς ἀγκῶνας
Nova Vulgata 2 Par9,18sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola,
AT greco 9,19καὶ δώδεκα λέοντες ἑστηκότες ἐκεῖ ἐπὶ τῶν ἓξ ἀναβαθμῶν ἔνθεν καὶ ἔνθεν οὐκ ἐγενήθη οὕτως ἐν πάσῃ βασιλείᾳ
Nova Vulgata 2 Par9,19sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte; non fuit tale solium in universis regnis.
AT greco 9,20καὶ πάντα τὰ σκεύη τοῦ βασιλέως Σαλωμων χρυσίου καὶ πάντα τὰ σκεύη οἴκου δρυμοῦ τοῦ Λιβάνου χρυσίῳ κατειλημμένα οὐκ ἦν ἀργύριον λογιζόμενον ἐν ἡμέραις Σαλωμων εἰς οὐθέν
Nova Vulgata
2 Par9,20Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus Saltus Libani ex auro purissimo; argentum enim in diebus Salomonis pro nihilo reputabatur.
AT greco 9,21ὅτι ναῦς τῷ βασιλεῖ ἐπορεύετο εἰς Θαρσις μετὰ τῶν παίδων Χιραμ ἅπαξ διὰ τριῶν ἐτῶν ἤρχετο πλοῖα ἐκ Θαρσις τῷ βασιλεῖ γέμοντα χρυσίου καὶ ἀργυρίου καὶ ὀδόντων ἐλεφαντίνων καὶ πιθήκων
Nova Vulgata 2 Par9,21Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos.
AT greco 9,22καὶ ἐμεγαλύνθη Σαλωμων ὑπὲρ πάντας τοὺς βασιλεῖς καὶ πλούτῳ καὶ σοφίᾳ
Nova Vulgata
2 Par9,22Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia.
AT greco 9,23καὶ πάντες οἱ βασιλεῖς τῆς γῆς ἐζήτουν τὸ πρόσωπον Σαλωμων ἀκοῦσαι τῆς σοφίας αὐτοῦ ἧς ἔδωκεν ὁ θεὸς ἐν καρδίᾳ αὐτοῦ
Nova Vulgata 2 Par9,23Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius,
AT greco 9,24καὶ αὐτοὶ ἔφερον ἕκαστος τὰ δῶρα αὐτοῦ σκεύη ἀργυρᾶ καὶ σκεύη χρυσᾶ καὶ ἱματισμόν στακτὴν καὶ ἡδύσματα ἵππους καὶ ἡμιόνους τὸ κατ’ ἐνιαυτὸν ἐνιαυτόν
Nova Vulgata 2 Par9,24et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata, equos et mulos per singulos annos.
AT greco 9,25καὶ ἦσαν τῷ Σαλωμων τέσσαρες χιλιάδες θήλειαι ἵπποι εἰς ἅρματα καὶ δώδεκα χιλιάδες ἱππέων καὶ ἔθετο αὐτοὺς ἐν πόλεσιν τῶν ἁρμάτων καὶ μετὰ τοῦ βασιλέως ἐν Ιερουσαλημ
Nova Vulgata 2 Par9,25Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem.
AT greco 9,26καὶ ἦν ἡγούμενος πάντων τῶν βασιλέων ἀπὸ τοῦ ποταμοῦ καὶ ἕως γῆς ἀλλοφύλων καὶ ἕως ὁρίου Αἰγύπτου
Nova Vulgata 2 Par9,26Exercuit etiam potestatem super cunctos reges, a fluvio Euphrate usque ad terram Philisthinorum et usque ad terminos Aegypti;
AT greco 9,27καὶ ἔδωκεν ὁ βασιλεὺς τὸ χρυσίον καὶ τὸ ἀργύριον ἐν Ιερουσαλημ ὡς λίθους καὶ τὰς κέδρους ὡς συκαμίνους τὰς ἐν τῇ πεδινῇ εἰς πλῆθος
Nova Vulgata 2 Par9,27tantamque copiam praebuit argenti in Ierusalem quasi lapidum, et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quae gignuntur in Sephela.
AT greco 9,28καὶ ἡ ἔξοδος τῶν ἵππων ἐξ Αἰγύπτου τῷ Σαλωμων καὶ ἐκ πάσης τῆς γῆς
Nova Vulgata 2 Par9,28Adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus.
AT greco 9,29καὶ οἱ κατάλοιποι λόγοι Σαλωμων οἱ πρῶτοι καὶ οἱ ἔσχατοι ἰδοὺ γεγραμμένοι ἐπὶ τῶν λόγων Ναθαν τοῦ προφήτου καὶ ἐπὶ τῶν λόγων Αχια τοῦ Σηλωνίτου καὶ ἐν ταῖς ὁράσεσιν Ιωηλ τοῦ ὁρῶντος περὶ Ιεροβοαμ υἱοῦ Ναβατ
Nova Vulgata
2 Par9,29Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat.
AT greco 9,30καὶ ἐβασίλευσεν Σαλωμων ὁ βασιλεὺς ἐπὶ πάντα Ισραηλ τεσσαράκοντα ἔτη
Nova Vulgata
2 Par9,30Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis;
AT greco 9,31καὶ ἐκοιμήθη Σαλωμων καὶ ἔθαψαν αὐτὸν ἐν πόλει Δαυιδ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ καὶ ἐβασίλευσεν Ροβοαμ υἱὸς αὐτοῦ ἀντ’ αὐτοῦ
Nova Vulgata 2 Par9,31dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David patris eius. Regnavitque Roboam filius eius pro eo.