Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Pentateuco - Esodo - 40

Esodo

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 40 40,1καὶ ἐλάλησεν κύριος πρὸς Μωυσῆν λέγων
Nova Vulgata EX40,1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
AT greco 40,2ἐν ἡμέρᾳ μιᾷ τοῦ μηνὸς τοῦ πρώτου νουμηνίᾳ στήσεις τὴν σκηνὴν τοῦ μαρτυρίου
Nova Vulgata EX40,2«Mense primo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,
AT greco 40,3καὶ θήσεις τὴν κιβωτὸν τοῦ μαρτυρίου καὶ σκεπάσεις τὴν κιβωτὸν τῷ καταπετάσματι
Nova Vulgata EX40,3et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;
AT greco 40,4καὶ εἰσοίσεις τὴν τράπεζαν καὶ προθήσεις τὴν πρόθεσιν αὐτῆς καὶ εἰσοίσεις τὴν λυχνίαν καὶ ἐπιθήσεις τοὺς λύχνους αὐτῆς
Nova Vulgata EX40,4et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
AT greco 40,5καὶ θήσεις τὸ θυσιαστήριον τὸ χρυσοῦν εἰς τὸ θυμιᾶν ἐναντίον τῆς κιβωτοῦ καὶ ἐπιθήσεις κάλυμμα καταπετάσματος ἐπὶ τὴν θύραν τῆς σκηνῆς τοῦ μαρτυρίου
Nova Vulgata EX40,5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
AT greco 40,6καὶ τὸ θυσιαστήριον τῶν καρπωμάτων θήσεις παρὰ τὰς θύρας τῆς σκηνῆς τοῦ μαρτυρίου
Nova Vulgata EX40,6et ante tabernaculum conventus altare holocausti,
AT greco 40,7
Nova Vulgata EX40,7et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.
AT greco 40,8καὶ περιθήσεις τὴν σκηνὴν καὶ πάντα τὰ αὐτῆς ἁγιάσεις κύκλῳ
Nova Vulgata EX40,8Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
AT greco 40,9καὶ λήμψῃ τὸ ἔλαιον τοῦ χρίσματος καὶ χρίσεις τὴν σκηνὴν καὶ πάντα τὰ ἐν αὐτῇ καὶ ἁγιάσεις αὐτὴν καὶ πάντα τὰ σκεύη αὐτῆς καὶ ἔσται ἁγία
Nova Vulgata EX40,9Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
AT greco 40,10καὶ χρίσεις τὸ θυσιαστήριον τῶν καρπωμάτων καὶ πάντα αὐτοῦ τὰ σκεύη καὶ ἁγιάσεις τὸ θυσιαστήριον καὶ ἔσται τὸ θυσιαστήριον ἅγιον τῶν ἁγίων
Nova Vulgata EX40,10Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
AT greco 40,11
Nova Vulgata EX40,11Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
AT greco 40,12καὶ προσάξεις Ααρων καὶ τοὺς υἱοὺς αὐτοῦ ἐπὶ τὰς θύρας τῆς σκηνῆς τοῦ μαρτυρίου καὶ λούσεις αὐτοὺς ὕδατι
Nova Vulgata EX40,12Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua
AT greco 40,13καὶ ἐνδύσεις Ααρων τὰς στολὰς τὰς ἁγίας καὶ χρίσεις αὐτὸν καὶ ἁγιάσεις αὐτόν καὶ ἱερατεύσει μοι
Nova Vulgata EX40,13indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
AT greco 40,14καὶ τοὺς υἱοὺς αὐτοῦ προσάξεις καὶ ἐνδύσεις αὐτοὺς χιτῶνας
Nova Vulgata EX40,14filios eius applicabis et vesties eos tunicis 
AT greco 40,15καὶ ἀλείψεις αὐτούς ὃν τρόπον ἤλειψας τὸν πατέρα αὐτῶν καὶ ἱερατεύσουσίν μοι καὶ ἔσται ὥστε εἶναι αὐτοῖς χρῖσμα ἱερατείας εἰς τὸν αἰῶνα εἰς τὰς γενεὰς αὐτῶν
Nova Vulgata EX40,15et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum».
AT greco 40,16καὶ ἐποίησεν Μωυσῆς πάντα ὅσα ἐνετείλατο αὐτῷ κύριος οὕτως ἐποίησεν
Nova Vulgata EX40,16Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
AT greco 40,17καὶ ἐγένετο ἐν τῷ μηνὶ τῷ πρώτῳ τῷ δευτέρῳ ἔτει ἐκπορευομένων αὐτῶν ἐξ Αἰγύπτου νουμηνίᾳ ἐστάθη ἡ σκηνή
Nova Vulgata
EX40,17Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
AT greco 40,18καὶ ἔστησεν Μωυσῆς τὴν σκηνὴν καὶ ἐπέθηκεν τὰς κεφαλίδας καὶ διενέβαλεν τοὺς μοχλοὺς καὶ ἔστησεν τοὺς στύλους
Nova Vulgata EX40,18Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
AT greco 40,19καὶ ἐξέτεινεν τὰς αὐλαίας ἐπὶ τὴν σκηνὴν καὶ ἐπέθηκεν τὸ κατακάλυμμα τῆς σκηνῆς ἐπ’ αὐτῆς ἄνωθεν καθὰ συνέταξεν κύριος τῷ Μωυσῇ
Nova Vulgata EX40,19et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
AT greco 40,20καὶ λαβὼν τὰ μαρτύρια ἐνέβαλεν εἰς τὴν κιβωτὸν καὶ ὑπέθηκεν τοὺς διωστῆρας ὑπὸ τὴν κιβωτὸν
Nova Vulgata EX40,20Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.
AT greco 40,21καὶ εἰσήνεγκεν τὴν κιβωτὸν εἰς τὴν σκηνὴν καὶ ἐπέθηκεν τὸ κατακάλυμμα τοῦ καταπετάσματος καὶ ἐσκέπασεν τὴν κιβωτὸν τοῦ μαρτυρίου ὃν τρόπον συνέταξεν κύριος τῷ Μωυσῇ
Nova Vulgata EX40,21Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
AT greco 40,22καὶ ἔθηκεν τὴν τράπεζαν εἰς τὴν σκηνὴν τοῦ μαρτυρίου ἐπὶ τὸ κλίτος τῆς σκηνῆς τοῦ μαρτυρίου τὸ πρὸς βορρᾶν ἔξωθεν τοῦ καταπετάσματος τῆς σκηνῆς
Nova Vulgata EX40,22Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
AT greco 40,23καὶ προέθηκεν ἐπ’ αὐτῆς ἄρτους τῆς προθέσεως ἔναντι κυρίου ὃν τρόπον συνέταξεν κύριος τῷ Μωυσῇ
Nova Vulgata EX40,23ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
AT greco 40,24καὶ ἔθηκεν τὴν λυχνίαν εἰς τὴν σκηνὴν τοῦ μαρτυρίου εἰς τὸ κλίτος τῆς σκηνῆς τὸ πρὸς νότον
Nova Vulgata EX40,24Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,
AT greco 40,25καὶ ἐπέθηκεν τοὺς λύχνους αὐτῆς ἔναντι κυρίου ὃν τρόπον συνέταξεν κύριος τῷ Μωυσῇ
Nova Vulgata EX40,25locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.
AT greco 40,26καὶ ἔθηκεν τὸ θυσιαστήριον τὸ χρυσοῦν ἐν τῇ σκηνῇ τοῦ μαρτυρίου ἀπέναντι τοῦ καταπετάσματος
Nova Vulgata EX40,26Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio
AT greco 40,27καὶ ἐθυμίασεν ἐπ’ αὐτοῦ τὸ θυμίαμα τῆς συνθέσεως καθάπερ συνέταξεν κύριος τῷ Μωυσῇ
Nova Vulgata EX40,27et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
AT greco 40,28
Nova Vulgata EX40,28Posuit et velum in introitu habitaculi
AT greco 40,29καὶ τὸ θυσιαστήριον τῶν καρπωμάτων ἔθηκεν παρὰ τὰς θύρας τῆς σκηνῆς
Nova Vulgata EX40,29et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.
AT greco 40,30
Nova Vulgata EX40,30Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;
AT greco 40,31
Nova Vulgata EX40,31laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,
AT greco 40,32
Nova Vulgata EX40,32cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
AT greco 40,33καὶ ἔστησεν τὴν αὐλὴν κύκλῳ τῆς σκηνῆς καὶ τοῦ θυσιαστηρίου καὶ συνετέλεσεν Μωυσῆς πάντα τὰ ἔργα
Nova Vulgata EX40,33Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
AT greco 40,34καὶ ἐκάλυψεν ἡ νεφέλη τὴν σκηνὴν τοῦ μαρτυρίου καὶ δόξης κυρίου ἐπλήσθη ἡ σκηνή
Nova Vulgata
EX40,34Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
AT greco 40,35καὶ οὐκ ἠδυνάσθη Μωυσῆς εἰσελθεῖν εἰς τὴν σκηνὴν τοῦ μαρτυρίου ὅτι ἐπεσκίαζεν ἐπ’ αὐτὴν ἡ νεφέλη καὶ δόξης κυρίου ἐπλήσθη ἡ σκηνή
Nova Vulgata EX40,35Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.
AT greco 40,36ἡνίκα δ’ ἂν ἀνέβη ἡ νεφέλη ἀπὸ τῆς σκηνῆς ἀνεζεύγνυσαν οἱ υἱοὶ Ισραηλ σὺν τῇ ἀπαρτίᾳ αὐτῶν
Nova Vulgata EX40,36Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;
AT greco 40,37εἰ δὲ μὴ ἀνέβη ἡ νεφέλη οὐκ ἀνεζεύγνυσαν ἕως τῆς ἡμέρας ἧς ἀνέβη ἡ νεφέλη
Nova Vulgata EX40,37si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
AT greco 40,38νεφέλη γὰρ ἦν ἐπὶ τῆς σκηνῆς ἡμέρας καὶ πῦρ ἦν ἐπ’ αὐτῆς νυκτὸς ἐναντίον παντὸς Ισραηλ ἐν πάσαις ταῖς ἀναζυγαῖς αὐτῶν
Nova Vulgata EX40,38Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.