Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Profetici - Ezechiele - 13

Ezechiele

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 13 13,1καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρός με λέγων
Nova Vulgata Ez13,1Et factus est sermo Domini ad me dicens:
AT greco 13,2υἱὲ ἀνθρώπου προφήτευσον ἐπὶ τοὺς προφήτας τοῦ Ισραηλ καὶ προφητεύσεις καὶ ἐρεῖς πρὸς αὐτούς ἀκούσατε λόγον κυρίου
Nova Vulgata Ez13,2«Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant; et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini.
AT greco 13,3τάδε λέγει κύριος οὐαὶ τοῖς προφητεύουσιν ἀπὸ καρδίας αὐτῶν καὶ τὸ καθόλου μὴ βλέπουσιν
Nova Vulgata Ez13,3Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et nihil vident!
AT greco 13,4οἱ προφῆταί σου Ισραηλ ὡς ἀλώπεκες ἐν ταῖς ἐρήμοις
Nova Vulgata Ez13,4Quasi vulpes in ruinis prophetae tui, Israel, facti sunt.
AT greco 13,5οὐκ ἔστησαν ἐν στερεώματι καὶ συνήγαγον ποίμνια ἐπὶ τὸν οἶκον τοῦ Ισραηλ οὐκ ἀνέστησαν οἱ λέγοντες ἐν ἡμέρᾳ κυρίου
Nova Vulgata Ez13,5Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini.
AT greco 13,6βλέποντες ψευδῆ μαντευόμενοι μάταια οἱ λέγοντες λέγει κύριος καὶ κύριος οὐκ ἀπέσταλκεν αὐτούς καὶ ἤρξαντο τοῦ ἀναστῆσαι λόγον
Nova Vulgata Ez13,6Vident vana et divinant mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum Dominus non miserit eos; et exspectant, ut confirmet sermonem.
AT greco 13,7οὐχ ὅρασιν ψευδῆ ἑωράκατε καὶ μαντείας ματαίας εἰρήκατε
Nova Vulgata Ez13,7Numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: “Ait Dominus”, cum ego non sim locutus?
AT greco 13,8διὰ τοῦτο εἰπόν τάδε λέγει κύριος ἀνθ’ ὧν οἱ λόγοι ὑμῶν ψευδεῖς καὶ αἱ μαντεῖαι ὑμῶν μάταιαι διὰ τοῦτο ἰδοὺ ἐγὼ ἐφ’ ὑμᾶς λέγει κύριος
Nova Vulgata
Ez13,8Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus;
AT greco 13,9καὶ ἐκτενῶ τὴν χεῖρά μου ἐπὶ τοὺς προφήτας τοὺς ὁρῶντας ψευδῆ καὶ τοὺς ἀποφθεγγομένους μάταια ἐν παιδείᾳ τοῦ λαοῦ μου οὐκ ἔσονται οὐδὲ ἐν γραφῇ οἴκου Ισραηλ οὐ γραφήσονται καὶ εἰς τὴν γῆν τοῦ Ισραηλ οὐκ εἰσελεύσονται καὶ γνώσονται διότι ἐγὼ κύριος
Nova Vulgata Ez13,9et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israel non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus.
AT greco 13,10ἀνθ’ ὧν τὸν λαόν μου ἐπλάνησαν λέγοντες εἰρήνη εἰρήνη καὶ οὐκ ἦν εἰρήνη καὶ οὗτος οἰκοδομεῖ τοῖχον καὶ αὐτοὶ ἀλείφουσιν αὐτόν εἰ πεσεῖται
Nova Vulgata Ez13,10Eo quod deceperint populum meum dicentes: “Pax”, et non est pax; et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum calce.
AT greco 13,11εἰπὸν πρὸς τοὺς ἀλείφοντας πεσεῖται καὶ ἔσται ὑετὸς κατακλύζων καὶ δώσω λίθους πετροβόλους εἰς τοὺς ἐνδέσμους αὐτῶν καὶ πεσοῦνται καὶ πνεῦμα ἐξαῖρον καὶ ῥαγήσεται
Nova Vulgata EzDic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit; erit enim imber inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum procellae dissipantem.
11 Et dabo – Lege cum Gr, Syr et Vg we’ettenāh; TM «et vos» (?)
AT greco 13,12καὶ ἰδοὺ πέπτωκεν ὁ τοῖχος καὶ οὐκ ἐροῦσιν πρὸς ὑμᾶς ποῦ ἐστιν ἡ ἀλοιφὴ ὑμῶν ἣν ἠλείψατε
Nova Vulgata Ez13,12Siquidem ecce cecidit paries; numquid non dicetur vobis: “Ubi est litura, quam levistis?”.
AT greco 13,13διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος καὶ ῥήξω πνοὴν ἐξαίρουσαν μετὰ θυμοῦ καὶ ὑετὸς κατακλύζων ἐν ὀργῇ μου ἔσται καὶ τοὺς λίθους τοὺς πετροβόλους ἐν θυμῷ ἐπάξω εἰς συντέλειαν
Nova Vulgata Ez13,13Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in consumptionem;
AT greco 13,14καὶ κατασκάψω τὸν τοῖχον ὃν ἠλείψατε καὶ πεσεῖται καὶ θήσω αὐτὸν ἐπὶ τὴν γῆν καὶ ἀποκαλυφθήσεται τὰ θεμέλια αὐτοῦ καὶ πεσεῖται καὶ συντελεσθήσεσθε μετ’ ἐλέγχων καὶ ἐπιγνώσεσθε διότι ἐγὼ κύριος
Nova Vulgata Ez13,14et destruam parietem, quem levistis calce, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum eius, et cadet, et consumemini in medio eius et scietis quia ego sum Dominus.
AT greco 13,15καὶ συντελέσω τὸν θυμόν μου ἐπὶ τὸν τοῖχον καὶ ἐπὶ τοὺς ἀλείφοντας αὐτόν καὶ πεσεῖται καὶ εἶπα πρὸς ὑμᾶς οὐκ ἔστιν ὁ τοῖχος οὐδὲ οἱ ἀλείφοντες αὐτὸν
Nova Vulgata
Ez13,15Et complebo indignationem meam in pariete et in his, qui leverunt eum calce, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt eum;
AT greco 13,16προφῆται τοῦ Ισραηλ οἱ προφητεύοντες ἐπὶ Ιερουσαλημ καὶ οἱ ὁρῶντες αὐτῇ εἰρήνην καὶ εἰρήνη οὐκ ἔστιν λέγει κύριος
Nova Vulgata Ez13,16prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.
AT greco 13,17καὶ σύ υἱὲ ἀνθρώπου στήρισον τὸ πρόσωπόν σου ἐπὶ τὰς θυγατέρας τοῦ λαοῦ σου τὰς προφητευούσας ἀπὸ καρδίας αὐτῶν καὶ προφήτευσον ἐπ’ αὐτὰς
Nova Vulgata
Ez13,17Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo, et vaticinare super eas
AT greco 13,18καὶ ἐρεῖς τάδε λέγει κύριος οὐαὶ ταῖς συρραπτούσαις προσκεφάλαια ἐπὶ πάντα ἀγκῶνα χειρὸς καὶ ποιούσαις ἐπιβόλαια ἐπὶ πᾶσαν κεφαλὴν πάσης ἡλικίας τοῦ διαστρέφειν ψυχάς αἱ ψυχαὶ διεστράφησαν τοῦ λαοῦ μου καὶ ψυχὰς περιεποιοῦντο
Nova Vulgata Ezet dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae, quae consuunt fascias pro omni articulo manus et faciunt velamina pro capite omnis staturae ad capiendas animas! Numquid capietis animas de populo meo et vivificabitis animas vobis?
18 Manus – Lege cum Gr et Vg jād (pauci mss Hebraici, Syr et Targ jādîm); TM «manuum mearum»
AT greco 13,19καὶ ἐβεβήλουν με πρὸς τὸν λαόν μου ἕνεκεν δρακὸς κριθῶν καὶ ἕνεκεν κλασμάτων ἄρτου τοῦ ἀποκτεῖναι ψυχάς ἃς οὐκ ἔδει ἀποθανεῖν καὶ τοῦ περιποιήσασθαι ψυχάς ἃς οὐκ ἔδει ζῆσαι ἐν τῷ ἀποφθέγγεσθαι ὑμᾶς λαῷ εἰσακούοντι μάταια ἀποφθέγματα
Nova Vulgata Ez13,19Et violastis me ad populum meum pro pugillo hordei et fragmento panis, ut interficeretis animas, quae mori non deberent, et vivificastis animas, quae non deberent vivere, mentientes populo meo credenti mendaciis.
AT greco 13,20διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος κύριος ἰδοὺ ἐγὼ ἐπὶ τὰ προσκεφάλαια ὑμῶν ἐφ’ ἃ ὑμεῖς συστρέφετε ἐκεῖ ψυχάς καὶ διαρρήξω αὐτὰ ἀπὸ τῶν βραχιόνων ὑμῶν καὶ ἐξαποστελῶ τὰς ψυχάς ἃς ὑμεῖς ἐκστρέφετε τὰς ψυχὰς αὐτῶν εἰς διασκορπισμόν
Nova Vulgata
Ez13,20Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad fascias vestras, quibus vos capitis animas quasi volatilia, et disrumpam eas de brachiis vestris; et dimittam animas, quas vos cepistis, animas quasi volatilia,
AT greco 13,21καὶ διαρρήξω τὰ ἐπιβόλαια ὑμῶν καὶ ῥύσομαι τὸν λαόν μου ἐκ χειρὸς ὑμῶν καὶ οὐκέτι ἔσονται ἐν χερσὶν ὑμῶν εἰς συστροφήν καὶ ἐπιγνώσεσθε διότι ἐγὼ κύριος
Nova Vulgata Ez13,21et disrumpam velamina vestra et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis quia ego Dominus.
AT greco 13,22ἀνθ’ ὧν διεστρέφετε καρδίαν δικαίου ἀδίκως καὶ ἐγὼ οὐ διέστρεφον αὐτὸν καὶ τοῦ κατισχῦσαι χεῖρας ἀνόμου τὸ καθόλου μὴ ἀποστρέψαι ἀπὸ τῆς ὁδοῦ αὐτοῦ τῆς πονηρᾶς καὶ ζῆσαι αὐτόν
Nova Vulgata
Ez13,22Pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala et viveret,
AT greco 13,23διὰ τοῦτο ψευδῆ οὐ μὴ ἴδητε καὶ μαντείας οὐ μὴ μαντεύσησθε ἔτι καὶ ῥύσομαι τὸν λαόν μου ἐκ χειρὸς ὑμῶν καὶ γνώσεσθε ὅτι ἐγὼ κύριος
Nova Vulgata Ez13,23propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus».