Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Giobbe - 3

Giobbe

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 3 3,1μετὰ τοῦτο ἤνοιξεν Ιωβ τὸ στόμα αὐτοῦ
Nova Vulgata Iob3,1Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
AT greco 3,2καὶ κατηράσατο τὴν ἡμέραν αὐτοῦ λέγων
Nova Vulgata Iob3,2et locutus est:
AT greco 3,3ἀπόλοιτο ἡ ἡμέρα ἐν ᾗ ἐγεννήθην καὶ ἡ νύξ ἐν ᾗ εἶπαν ἰδοὺ ἄρσεν
Nova Vulgata
Iob3,3«Pereat dies, in qua natus sum,

et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo”.
AT greco 3,4ἡ ἡμέρα ἐκείνη εἴη σκότος καὶ μὴ ἀναζητήσαι αὐτὴν ὁ κύριος ἄνωθεν μηδὲ ἔλθοι εἰς αὐτὴν φέγγος
Nova Vulgata
Iob3,4Dies ille vertatur in tenebras;

non requirat eum Deus desuper,

et non illustretur lumine.
AT greco 3,5ἐκλάβοι δὲ αὐτὴν σκότος καὶ σκιὰ θανάτου ἐπέλθοι ἐπ’ αὐτὴν γνόφος
Nova Vulgata
Iob3,5Obscurent eum tenebrae et umbra mortis;

occupet eum caligo,

et involvatur amaritudine.
AT greco 3,6καταραθείη ἡ ἡμέρα καὶ ἡ νὺξ ἐκείνη ἀπενέγκαιτο αὐτὴν σκότος μὴ εἴη εἰς ἡμέρας ἐνιαυτοῦ μηδὲ ἀριθμηθείη εἰς ἡμέρας μηνῶν
Nova Vulgata
Iob3,6Noctem illam tenebrosus turbo possideat;

non computetur in diebus anni

nec numeretur in mensibus.
AT greco 3,7ἀλλὰ ἡ νὺξ ἐκείνη εἴη ὀδύνη καὶ μὴ ἔλθοι ἐπ’ αὐτὴν εὐφροσύνη μηδὲ χαρμονή
Nova Vulgata
Iob3,7Sit nox illa solitaria nec laude digna;
AT greco 3,8ἀλλὰ καταράσαιτο αὐτὴν ὁ καταρώμενος τὴν ἡμέραν ἐκείνην ὁ μέλλων τὸ μέγα κῆτος χειρώσασθαι
Nova Vulgata
Iob3,8maledicant ei, qui maledicunt diei,

qui parati sunt suscitare Leviathan.
AT greco 3,9σκοτωθείη τὰ ἄστρα τῆς νυκτὸς ἐκείνης ὑπομείναι καὶ εἰς φωτισμὸν μὴ ἔλθοι καὶ μὴ ἴδοι ἑωσφόρον ἀνατέλλοντα
Nova Vulgata
Iob3,9Obtenebrentur stellae crepusculi eius;

exspectet lucem, et non sit,

nec videat palpebras aurorae,
AT greco 3,10ὅτι οὐ συνέκλεισεν πύλας γαστρὸς μητρός μου ἀπήλλαξεν γὰρ ἂν πόνον ἀπὸ ὀφθαλμῶν μου
Nova Vulgata
Iob3,10quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me,

nec abstulit mala ab oculis meis.
AT greco 3,11διὰ τί γὰρ ἐν κοιλίᾳ οὐκ ἐτελεύτησα ἐκ γαστρὸς δὲ ἐξῆλθον καὶ οὐκ εὐθὺς ἀπωλόμην
Nova Vulgata
Iob3,11Quare non in vulva mortuus sum?

Egressus ex utero non statim perii?
AT greco 3,12ἵνα τί δὲ συνήντησάν μοι γόνατα ἵνα τί δὲ μαστοὺς ἐθήλασα
Nova Vulgata
Iob3,12Quare exceptus genibus?

Cur lactatus uberibus?
AT greco 3,13νῦν ἂν κοιμηθεὶς ἡσύχασα ὑπνώσας δὲ ἀνεπαυσάμην
Nova Vulgata
Iob3,13Nunc enim dormiens silerem

et somno meo requiescerem
AT greco 3,14μετὰ βασιλέων βουλευτῶν γῆς οἳ ἠγαυριῶντο ἐπὶ ξίφεσιν
Nova Vulgata
Iob3,14cum regibus et consulibus terrae,

qui aedificant sibi solitudines,
AT greco 3,15ἢ μετὰ ἀρχόντων ὧν πολὺς ὁ χρυσός οἳ ἔπλησαν τοὺς οἴκους αὐτῶν ἀργυρίου
Nova Vulgata
Iob3,15aut cum principibus, qui possident aurum

et replent domos suas argento.
AT greco 3,16ἢ ὥσπερ ἔκτρωμα ἐκπορευόμενον ἐκ μήτρας μητρὸς ἢ ὥσπερ νήπιοι οἳ οὐκ εἶδον φῶς
Nova Vulgata
Iob3,16Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,

vel qui concepti non viderunt lucem.
AT greco 3,17ἐκεῖ ἀσεβεῖς ἐξέκαυσαν θυμὸν ὀργῆς ἐκεῖ ἀνεπαύσαντο κατάκοποι τῷ σώματι
Nova Vulgata
Iob3,17Ibi impii cessaverunt a tumultu,

et ibi requieverunt fessi robore.
AT greco 3,18ὁμοθυμαδὸν δὲ οἱ αἰώνιοι οὐκ ἤκουσαν φωνὴν φορολόγου
Nova Vulgata
Iob3,18Et quondam vincti pariter sine molestia

non audierunt vocem exactoris.
AT greco 3,19μικρὸς καὶ μέγας ἐκεῖ ἐστιν καὶ θεράπων οὐ δεδοικὼς τὸν κύριον αὐτοῦ
Nova Vulgata
Iob3,19Parvus et magnus ibi sunt,

et servus liber a domino suo.
AT greco 3,20ἵνα τί γὰρ δέδοται τοῖς ἐν πικρίᾳ φῶς ζωὴ δὲ ταῖς ἐν ὀδύναις ψυχαῖς
Nova Vulgata
IobQuare misero data est lux,

et vita his, qui in amaritudine animae sunt?
20 Data est – Lege iuttan, retenta Vg cum verss antiquis; TM «dabit, dat»
AT greco 3,21οἳ ὁμείρονται τοῦ θανάτου καὶ οὐ τυγχάνουσιν ἀνορύσσοντες ὥσπερ θησαυρούς
Nova Vulgata
Iob3,21Qui exspectant mortem, et non venit,

et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros;
AT greco 3,22περιχαρεῖς δὲ ἐγένοντο ἐὰν κατατύχωσιν
Nova Vulgata
Iob3,22gaudentque vehementer
et laetantur sepulcro.
AT greco 3,23θάνατος ἀνδρὶ ἀνάπαυμα συνέκλεισεν γὰρ ὁ θεὸς κατ’ αὐτοῦ
Nova Vulgata
Iob3,23Viro, cuius abscondita est via,

et circumdedit eum Deus tenebris.
AT greco 3,24πρὸ γὰρ τῶν σίτων μου στεναγμός μοι ἥκει δακρύω δὲ ἐγὼ συνεχόμενος φόβῳ
Nova Vulgata
Iob3,24Antequam comedam, suspiro,

et quasi inundantes aquae sic rugitus meus.
AT greco 3,25φόβος γάρ ὃν ἐφρόντισα ἦλθέν μοι καὶ ὃν ἐδεδοίκειν συνήντησέν μοι
Nova Vulgata
Iob3,25Quia timor, quem timebam, evenit mihi,

et, quod verebar, accidit.
AT greco 3,26οὔτε εἰρήνευσα οὔτε ἡσύχασα οὔτε ἀνεπαυσάμην ἦλθεν δέ μοι ὀργή
Nova Vulgata
Iob3,26Non dissimulavi, non silui, non quievi,

et venit super me indignatio».