Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Profetici - Geremia - 11

Geremia

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 11 11,1ὁ λόγος ὁ γενόμενος παρὰ κυρίου πρὸς Ιερεμιαν λέγων
Nova Vulgata Ier11,1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
AT greco 11,2ἀκούσατε τοὺς λόγους τῆς διαθήκης ταύτης καὶ λαλήσεις πρὸς ἄνδρας Ιουδα καὶ πρὸς τοὺς κατοικοῦντας Ιερουσαλημ
Nova Vulgata Ier11,2«Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem. 
AT greco 11,3καὶ ἐρεῖς πρὸς αὐτούς τάδε λέγει κύριος ὁ θεὸς Ισραηλ ἐπικατάρατος ὁ ἄνθρωπος ὃς οὐκ ἀκούσεται τῶν λόγων τῆς διαθήκης ταύτης
Nova Vulgata Ier11,3Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius,
AT greco 11,4ἧς ἐνετειλάμην τοῖς πατράσιν ὑμῶν ἐν ἡμέρᾳ ᾗ ἀνήγαγον αὐτοὺς ἐκ γῆς Αἰγύπτου ἐκ καμίνου τῆς σιδηρᾶς λέγων ἀκούσατε τῆς φωνῆς μου καὶ ποιήσατε πάντα ὅσα ἐὰν ἐντείλωμαι ὑμῖν καὶ ἔσεσθέ μοι εἰς λαόν καὶ ἐγὼ ἔσομαι ὑμῖν εἰς θεόν
Nova Vulgata Ier11,4quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum;
AT greco 11,5ὅπως στήσω τὸν ὅρκον μου ὃν ὤμοσα τοῖς πατράσιν ὑμῶν τοῦ δοῦναι αὐτοῖς γῆν ῥέουσαν γάλα καὶ μέλι καθὼς ἡ ἡμέρα αὕτη καὶ ἀπεκρίθην καὶ εἶπα γένοιτο κύριε
Nova Vulgata Ier11,5ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec». Et respondi et dixi: «Amen, Domine».
AT greco 11,6καὶ εἶπεν κύριος πρός με ἀνάγνωθι τοὺς λόγους τούτους ἐν πόλεσιν Ιουδα καὶ ἔξωθεν Ιερουσαλημ λέγων ἀκούσατε τοὺς λόγους τῆς διαθήκης ταύτης καὶ ποιήσατε αὐτούς
Nova Vulgata
Ier11,6Et dixit Dominus ad me: «Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa.
AT greco 11,7
Nova Vulgata
Ier11,7Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.
AT greco 11,8καὶ οὐκ ἐποίησαν
Nova Vulgata Ier11,8Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt».
AT greco 11,9καὶ εἶπεν κύριος πρός με εὑρέθη σύνδεσμος ἐν ἀνδράσιν Ιουδα καὶ ἐν τοῖς κατοικοῦσιν Ιερουσαλημ
Nova Vulgata
Ier11,9Et dixit Dominus ad me: «Inventa est coniuratio in viris Iudae et in
habitatoribus Ierusalem.
AT greco 11,10ἐπεστράφησαν ἐπὶ τὰς ἀδικίας τῶν πατέρων αὐτῶν τῶν πρότερον οἳ οὐκ ἤθελον εἰσακοῦσαι τῶν λόγων μου καὶ ἰδοὺ αὐτοὶ βαδίζουσιν ὀπίσω θεῶν ἀλλοτρίων τοῦ δουλεύειν αὐτοῖς καὶ διεσκέδασαν οἶκος Ισραηλ καὶ οἶκος Ιουδα τὴν διαθήκην μου ἣν διεθέμην πρὸς τοὺς πατέρας αὐτῶν
Nova Vulgata Ier11,10Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum
priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos
alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae
pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
AT greco 11,11διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος ἰδοὺ ἐγὼ ἐπάγω ἐπὶ τὸν λαὸν τοῦτον κακά ἐξ ὧν οὐ δυνήσονται ἐξελθεῖν ἐξ αὐτῶν καὶ κεκράξονται πρός με καὶ οὐκ εἰσακούσομαι αὐτῶν
Nova Vulgata Ier11,11Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
AT greco 11,12καὶ πορεύσονται πόλεις Ιουδα καὶ οἱ κατοικοῦντες Ιερουσαλημ καὶ κεκράξονται πρὸς τοὺς θεούς οἷς αὐτοὶ θυμιῶσιν αὐτοῖς μὴ σώσουσιν αὐτοὺς ἐν καιρῷ τῶν κακῶν αὐτῶν
Nova Vulgata Ier11,12Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. 
AT greco 11,13ὅτι κατ’ ἀριθμὸν τῶν πόλεών σου ἦσαν θεοί σου Ιουδα καὶ κατ’ ἀριθμὸν ἐξόδων τῆς Ιερουσαλημ ἐτάξατε βωμοὺς θυμιᾶν τῇ Βααλ
Nova Vulgata Ier11,13Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. 
AT greco 11,14καὶ σὺ μὴ προσεύχου περὶ τοῦ λαοῦ τούτου καὶ μὴ ἀξίου περὶ αὐτῶν ἐν δεήσει καὶ προσευχῇ ὅτι οὐκ εἰσακούσομαι ἐν τῷ καιρῷ ἐν ᾧ ἐπικαλοῦνταί με ἐν καιρῷ κακώσεως αὐτῶν
Nova Vulgata
Ier11,14Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
AT greco 11,15τί ἡ ἠγαπημένη ἐν τῷ οἴκῳ μου ἐποίησεν βδέλυγμα μὴ εὐχαὶ καὶ κρέα ἅγια ἀφελοῦσιν ἀπὸ σοῦ τὰς κακίας σου ἢ τούτοις διαφεύξῃ
Nova Vulgata
IerQuid est dilectae meae,
ut in domo mea perficiat consilia mala?
Numquid vota et carnes sanctae
auferent a te malitias tuas,
in quibus glorieris?».
15 Dilectae meae – Lege (cfr. Syr et Gr) lîdîdātî; TM «dilecto meo»
Numquid vota – Lege cum Gr hanedārîm; TM «multi» (harābbîm)
Auferent – Lege cum verss ja‛ăbirû; TM «transibunt». Omitte (dittographia)
AT greco 11,16ἐλαίαν ὡραίαν εὔσκιον τῷ εἴδει ἐκάλεσεν κύριος τὸ ὄνομά σου εἰς φωνὴν περιτομῆς αὐτῆς ἀνήφθη πῦρ ἐπ’ αὐτήν μεγάλη ἡ θλῖψις ἐπὶ σέ ἠχρεώθησαν οἱ κλάδοι αὐτῆς
Nova Vulgata
IerOlivam uberem, pulchram, fructibus speciosam,
vocabit Dominus nomen tuum;
ad vocem strepitus grandis
succendit ignem in ea,
et combusti sunt rami eius.
16 Combusti sunt – Lege cum Vg ba‛ărû; TM «confregerunt (?)»
AT greco 11,17καὶ κύριος ὁ καταφυτεύσας σε ἐλάλησεν ἐπὶ σὲ κακὰ ἀντὶ τῆς κακίας οἴκου Ισραηλ καὶ οἴκου Ιουδα ὅτι ἐποίησαν ἑαυτοῖς τοῦ παροργίσαι με ἐν τῷ θυμιᾶν αὐτοὺς τῇ Βααλ
Nova Vulgata
Ier11,17Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal.
AT greco 11,18κύριε γνώρισόν μοι καὶ γνώσομαι τότε εἶδον τὰ ἐπιτηδεύματα αὐτῶν
Nova Vulgata
Ier11,18Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi;
tunc ostendisti mihi opera eorum.
AT greco 11,19ἐγὼ δὲ ὡς ἀρνίον ἄκακον ἀγόμενον τοῦ θύεσθαι οὐκ ἔγνων ἐπ’ ἐμὲ ἐλογίσαντο λογισμὸν πονηρὸν λέγοντες δεῦτε καὶ ἐμβάλωμεν ξύλον εἰς τὸν ἄρτον αὐτοῦ καὶ ἐκτρίψωμεν αὐτὸν ἀπὸ γῆς ζώντων καὶ τὸ ὄνομα αὐτοῦ οὐ μὴ μνησθῇ ἔτι
Nova Vulgata
IerEt ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi
quia super me cogitaverunt consilia: «Caedamus lignum in vigore eius et
eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius».
19 In vigore eius – Lege belēḥô; TM «in pane eius» (belaḥmô)
AT greco 11,20κύριε κρίνων δίκαια δοκιμάζων νεφροὺς καὶ καρδίας ἴδοιμι τὴν παρὰ σοῦ ἐκδίκησιν ἐξ αὐτῶν ὅτι πρὸς σὲ ἀπεκάλυψα τὸ δικαίωμά μου
Nova Vulgata
Ier11,20Tu autem, Domine exercituum,
qui iudicas iuste et probas renes et corda:
videam ultionem tuam ex eis;
tibi enim revelavi causam meam.
AT greco 11,21διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος ἐπὶ τοὺς ἄνδρας Αναθωθ τοὺς ζητοῦντας τὴν ψυχήν μου τοὺς λέγοντας οὐ μὴ προφητεύσῃς ἐπὶ τῷ ὀνόματι κυρίου εἰ δὲ μή ἀποθανῇ ἐν ταῖς χερσὶν ἡμῶν
Nova Vulgata
Ier11,21Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt
animam tuam et dicunt: «Non prophetabis in nomine Domini et non morieris
in manibus nostris». 
AT greco 11,22ἰδοὺ ἐγὼ ἐπισκέψομαι ἐπ’ αὐτούς οἱ νεανίσκοι αὐτῶν ἐν μαχαίρᾳ ἀποθανοῦνται καὶ οἱ υἱοὶ αὐτῶν καὶ αἱ θυγατέρες αὐτῶν τελευτήσουσιν ἐν λιμῷ
Nova Vulgata Ier11,22Propterea haec dicit Dominus exercituum: «Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame,
AT greco 11,23καὶ ἐγκατάλειμμα οὐκ ἔσται αὐτῶν ὅτι ἐπάξω κακὰ ἐπὶ τοὺς κατοικοῦντας ἐν Αναθωθ ἐν ἐνιαυτῷ ἐπισκέψεως αὐτῶν
Nova Vulgata Ier11,23et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum».