Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Profetici - Isaia - 1

Isaia

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 1 1,1ὅρασις ἣν εἶδεν Ησαιας υἱὸς Αμως ἣν εἶδεν κατὰ τῆς Ιουδαίας καὶ κατὰ Ιερουσαλημ ἐν βασιλείᾳ Οζιου καὶ Ιωαθαμ καὶ Αχαζ καὶ Εζεκιου οἳ ἐβασίλευσαν τῆς Ιουδαίας
Nova Vulgata Is1,1Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.
AT greco 1,2ἄκουε οὐρανέ καὶ ἐνωτίζου γῆ ὅτι κύριος ἐλάλησεν υἱοὺς ἐγέννησα καὶ ὕψωσα αὐτοὶ δέ με ἠθέτησαν
Nova Vulgata
Is1,2Audite, caeli, et auribus percipe, terra,

quoniam Dominus locutus est:

«Filios enutrivi et exaltavi,

ipsi autem spreverunt me.

AT greco 1,3ἔγνω βοῦς τὸν κτησάμενον καὶ ὄνος τὴν φάτνην τοῦ κυρίου αὐτοῦ Ισραηλ δέ με οὐκ ἔγνω καὶ ὁ λαός με οὐ συνῆκεν
Nova Vulgata
Is1,3Cognovit bos possessorem suum,

et asinus praesepe domini sui;

Israel non cognovit,

populus meus non intellexit».

AT greco 1,4οὐαὶ ἔθνος ἁμαρτωλόν λαὸς πλήρης ἁμαρτιῶν σπέρμα πονηρόν υἱοὶ ἄνομοι ἐγκατελίπατε τὸν κύριον καὶ παρωργίσατε τὸν ἅγιον τοῦ Ισραηλ
Nova Vulgata
Is1,4Vae genti peccatrici,

populo gravi iniquitate,

semini nequam, filiis sceleratis!

Dereliquerunt Dominum,

blasphemaverunt Sanctum Israel,

abalienati sunt retrorsum.

AT greco 1,5τί ἔτι πληγῆτε προστιθέντες ἀνομίαν πᾶσα κεφαλὴ εἰς πόνον καὶ πᾶσα καρδία εἰς λύπην
Nova Vulgata
Is1,5Super quo percutiemini vos ultra,

addentes praevaricationem?

Omne caput languidum,

et omne cor maerens.

AT greco 1,6ἀπὸ ποδῶν ἕως κεφαλῆς οὔτε τραῦμα οὔτε μώλωψ οὔτε πληγὴ φλεγμαίνουσα οὐκ ἔστιν μάλαγμα ἐπιθεῖναι οὔτε ἔλαιον οὔτε καταδέσμους
Nova Vulgata
Is1,6A planta pedis usque ad verticem

non est in eo sanitas;

vulnus et livor et plaga tumens

non est circumligata

nec curata medicamine neque fota oleo.

AT greco 1,7ἡ γῆ ὑμῶν ἔρημος αἱ πόλεις ὑμῶν πυρίκαυστοι τὴν χώραν ὑμῶν ἐνώπιον ὑμῶν ἀλλότριοι κατεσθίουσιν αὐτήν καὶ ἠρήμωται κατεστραμμένη ὑπὸ λαῶν ἀλλοτρίων
Nova Vulgata
Is1,7Terra vestra deserta,

civitates vestrae succensae igni;

regionem vestram coram vobis alieni devorant,

et desolabitur sicut in vastitate hostili.

AT greco 1,8ἐγκαταλειφθήσεται ἡ θυγάτηρ Σιων ὡς σκηνὴ ἐν ἀμπελῶνι καὶ ὡς ὀπωροφυλάκιον ἐν σικυηράτῳ ὡς πόλις πολιορκουμένη
Nova Vulgata
Is1,8Et derelinquetur filia Sion

ut umbraculum in vinea,

sicut tugurium in cucumerario,

sicut civitas, quae obsessa est.

AT greco 1,9καὶ εἰ μὴ κύριος σαβαωθ ἐγκατέλιπεν ἡμῖν σπέρμα ὡς Σοδομα ἂν ἐγενήθημεν καὶ ὡς Γομορρα ἂν ὡμοιώθημεν
Nova Vulgata
IsNisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen,

quasi Sodoma fuissemus

et quasi Gomorra similes essemus.

9 Semen – Omittitur cum Gr, Syr et Vg kimāṭ = sicut parvum, ide est «omnino parvum»
AT greco 1,10ἀκούσατε λόγον κυρίου ἄρχοντες Σοδομων προσέχετε νόμον θεοῦ λαὸς Γομορρας
Nova Vulgata
Is1,10Audite verbum Domini,

principes Sodomorum;

percipite auribus legem Dei nostri,
populus Gomorrae.

AT greco 1,11τί μοι πλῆθος τῶν θυσιῶν ὑμῶν λέγει κύριος πλήρης εἰμὶ ὁλοκαυτωμάτων κριῶν καὶ στέαρ ἀρνῶν καὶ αἷμα ταύρων καὶ τράγων οὐ βούλομαι
Nova Vulgata
Is1,11«Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?,

dicit Dominus.

Plenus sum holocaustis arietum

et adipe pinguium;

et sanguinem vitulorum

et agnorum et hircorum nolui.

AT greco 1,12οὐδ’ ἐὰν ἔρχησθε ὀφθῆναί μοι τίς γὰρ ἐξεζήτησεν ταῦτα ἐκ τῶν χειρῶν ὑμῶν πατεῖν τὴν αὐλήν μου
Nova Vulgata
Is1,12Cum veneritis ante conspectum meum,

quis quaesivit haec de manibus vestris,

ut ambularetis in atriis meis?

AT greco 1,13οὐ προσθήσεσθε ἐὰν φέρητε σεμίδαλιν μάταιον θυμίαμα βδέλυγμά μοί ἐστιν τὰς νουμηνίας ὑμῶν καὶ τὰ σάββατα καὶ ἡμέραν μεγάλην οὐκ ἀνέχομαι νηστείαν καὶ ἀργίαν
Nova Vulgata
Is1,13Ne afferatis ultra sacrificium vanum;

abominatio mihi incensum,

neomenia et sabbatum et conventus;

non feram scelus cum coetu sollemni;

AT greco 1,14καὶ τὰς νουμηνίας ὑμῶν καὶ τὰς ἑορτὰς ὑμῶν μισεῖ ἡ ψυχή μου ἐγενήθητέ μοι εἰς πλησμονήν οὐκέτι ἀνήσω τὰς ἁμαρτίας ὑμῶν
Nova Vulgata
Is1,14calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea,

facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.

AT greco 1,15ὅταν τὰς χεῖρας ἐκτείνητε πρός με ἀποστρέψω τοὺς ὀφθαλμούς μου ἀφ’ ὑμῶν καὶ ἐὰν πληθύνητε τὴν δέησιν οὐκ εἰσακούσομαι ὑμῶν αἱ γὰρ χεῖρες ὑμῶν αἵματος πλήρεις
Nova Vulgata
Is1,15Et cum extenderitis manus vestras,

avertam oculos meos a vobis;

et cum multiplicaveritis orationem,

non exaudiam:

manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

AT greco 1,16λούσασθε καθαροὶ γένεσθε ἀφέλετε τὰς πονηρίας ἀπὸ τῶν ψυχῶν ὑμῶν ἀπέναντι τῶν ὀφθαλμῶν μου παύσασθε ἀπὸ τῶν πονηριῶν ὑμῶν
Nova Vulgata
Is1,16Lavamini, mundi estote,

auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis;

quiescite agere perverse,

AT greco 1,17μάθετε καλὸν ποιεῖν ἐκζητήσατε κρίσιν ῥύσασθε ἀδικούμενον κρίνατε ὀρφανῷ καὶ δικαιώσατε χήραν
Nova Vulgata
Is1,17discite benefacere:

quaerite iudicium, subvenite oppresso,

iudicate pupillo, defendite viduam.

AT greco 1,18καὶ δεῦτε καὶ διελεγχθῶμεν λέγει κύριος καὶ ἐὰν ὦσιν αἱ ἁμαρτίαι ὑμῶν ὡς φοινικοῦν ὡς χιόνα λευκανῶ ἐὰν δὲ ὦσιν ὡς κόκκινον ὡς ἔριον λευκανῶ
Nova Vulgata
Is1,18Et venite, et iudicio contendamus,

dicit Dominus.

Si fuerint peccata vestra ut coccinum,

quasi nix dealbabuntur;

et, si fuerint rubra quasi vermiculus,

velut lana erunt.

AT greco 1,19καὶ ἐὰν θέλητε καὶ εἰσακούσητέ μου τὰ ἀγαθὰ τῆς γῆς φάγεσθε
Nova Vulgata
Is1,19Si volueritis et audieritis,

bona terrae comedetis;

AT greco 1,20ἐὰν δὲ μὴ θέλητε μηδὲ εἰσακούσητέ μου μάχαιρα ὑμᾶς κατέδεται τὸ γὰρ στόμα κυρίου ἐλάλησεν ταῦτα
Nova Vulgata
Is1,20quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis,

gladius devorabit vos,

quia os Domini locutum est».

AT greco 1,21πῶς ἐγένετο πόρνη πόλις πιστὴ Σιων πλήρης κρίσεως ἐν ᾗ δικαιοσύνη ἐκοιμήθη ἐν αὐτῇ νῦν δὲ φονευταί
Nova Vulgata
Is1,21Quomodo facta est meretrix

civitas fidelis, plena iudicii?

Iustitia habitavit in ea,

nunc autem homicidae.

AT greco 1,22τὸ ἀργύριον ὑμῶν ἀδόκιμον οἱ κάπηλοί σου μίσγουσι τὸν οἶνον ὕδατι
Nova Vulgata
Is1,22Argentum tuum versum est in scoriam,

vinum tuum mixtum est aqua;

AT greco 1,23οἱ ἄρχοντές σου ἀπειθοῦσιν κοινωνοὶ κλεπτῶν ἀγαπῶντες δῶρα διώκοντες ἀνταπόδομα ὀρφανοῖς οὐ κρίνοντες καὶ κρίσιν χηρῶν οὐ προσέχοντες
Nova Vulgata
Is1,23principes tui infideles, socii furum:

omnes diligunt munera, sequuntur retributiones,

pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.

AT greco 1,24διὰ τοῦτο τάδε λέγει ὁ δεσπότης κύριος σαβαωθ οὐαὶ οἱ ἰσχύοντες Ισραηλ οὐ παύσεται γάρ μου ὁ θυμὸς ἐν τοῖς ὑπεναντίοις καὶ κρίσιν ἐκ τῶν ἐχθρῶν μου ποιήσω
Nova Vulgata
Is1,24Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel:

«Heu, consolabor super hostibus meis

et vindicabor de inimicis meis.

AT greco 1,25καὶ ἐπάξω τὴν χεῖρά μου ἐπὶ σὲ καὶ πυρώσω σε εἰς καθαρόν τοὺς δὲ ἀπειθοῦντας ἀπολέσω καὶ ἀφελῶ πάντας ἀνόμους ἀπὸ σοῦ καὶ πάντας ὑπερηφάνους ταπεινώσω
Nova Vulgata
Is1,25Et convertam manum meam ad te

et excoquam ad purum scoriam tuam

et auferam omne stannum tuum.

AT greco 1,26καὶ ἐπιστήσω τοὺς κριτάς σου ὡς τὸ πρότερον καὶ τοὺς συμβούλους σου ὡς τὸ ἀπ’ ἀρχῆς καὶ μετὰ ταῦτα κληθήσῃ πόλις δικαιοσύνης μητρόπολις πιστὴ Σιων
Nova Vulgata
Is1,26Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius,

et consiliarios tuos sicut antiquitus;

post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis».

AT greco 1,27μετὰ γὰρ κρίματος σωθήσεται ἡ αἰχμαλωσία αὐτῆς καὶ μετὰ ἐλεημοσύνης
Nova Vulgata
Is1,27Sion in iudicio redimetur

et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.

AT greco 1,28καὶ συντριβήσονται οἱ ἄνομοι καὶ οἱ ἁμαρτωλοὶ ἅμα καὶ οἱ ἐγκαταλείποντες τὸν κύριον συντελεσθήσονται
Nova Vulgata
Is1,28Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul;

et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.

AT greco 1,29διότι αἰσχυνθήσονται ἐπὶ τοῖς εἰδώλοις αὐτῶν ἃ αὐτοὶ ἠβούλοντο καὶ ἐπῃσχύνθησαν ἐπὶ τοῖς κήποις αὐτῶν ἃ ἐπεθύμησαν
Nova Vulgata
IsConfundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis,

et erubescetis super hortis, quos elegistis.

29 Confundemini – Lege cum Targ et nonnullis mss Hebraicis tēbōšû; TM «confundentur»
AT greco 1,30ἔσονται γὰρ ὡς τερέβινθος ἀποβεβληκυῖα τὰ φύλλα καὶ ὡς παράδεισος ὕδωρ μὴ ἔχων
Nova Vulgata
Is1,30Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis,

et velut hortus absque aqua;

AT greco 1,31καὶ ἔσται ἡ ἰσχὺς αὐτῶν ὡς καλάμη στιππύου καὶ αἱ ἐργασίαι αὐτῶν ὡς σπινθῆρες πυρός καὶ κατακαυθήσονται οἱ ἄνομοι καὶ οἱ ἁμαρτωλοὶ ἅμα καὶ οὐκ ἔσται ὁ σβέσων
Nova Vulgata
Is1,31et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae,

et opus eius quasi scintilla,

et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.