Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Profetici - Isaia - 5

Isaia

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 5 5,1ᾄσω δὴ τῷ ἠγαπημένῳ ᾆσμα τοῦ ἀγαπητοῦ τῷ ἀμπελῶνί μου ἀμπελὼν ἐγενήθη τῷ ἠγαπημένῳ ἐν κέρατι ἐν τόπῳ πίονι
Nova Vulgata
Is5,1Cantabo dilecto meo

canticum amici mei de vinea sua:

Vinea facta est dilecto meo

in colle pingui;

AT greco 5,2καὶ φραγμὸν περιέθηκα καὶ ἐχαράκωσα καὶ ἐφύτευσα ἄμπελον σωρηχ καὶ ᾠκοδόμησα πύργον ἐν μέσῳ αὐτοῦ καὶ προλήνιον ὤρυξα ἐν αὐτῷ καὶ ἔμεινα τοῦ ποιῆσαι σταφυλήν ἐποίησεν δὲ ἀκάνθας
Nova Vulgata
Is5,2et saepivit eam

et lapides elegit ex illa

et plantavit in ea vites electas

et aedificavit turrim in medio eius

et torcular exstruxit in ea;

et exspectavit, ut faceret uvas,

et fecit labruscas.

AT greco 5,3καὶ νῦν ἄνθρωπος τοῦ Ιουδα καὶ οἱ ἐνοικοῦντες ἐν Ιερουσαλημ κρίνατε ἐν ἐμοὶ καὶ ἀνὰ μέσον τοῦ ἀμπελῶνός μου
Nova Vulgata
Is5,3Nunc ergo, habitator Ierusalem

et vir Iudae,

iudicate inter me et vineam meam.
AT greco 5,4τί ποιήσω ἔτι τῷ ἀμπελῶνί μου καὶ οὐκ ἐποίησα αὐτῷ διότι ἔμεινα τοῦ ποιῆσαι σταφυλήν ἐποίησεν δὲ ἀκάνθας
Nova Vulgata
Is5,4Quid est quod debui ultra facere vineae meae

et non feci ei?

Cur exspectavi, ut faceret uvas,

et fecit labruscas?

AT greco 5,5νῦν δὲ ἀναγγελῶ ὑμῖν τί ποιήσω τῷ ἀμπελῶνί μου ἀφελῶ τὸν φραγμὸν αὐτοῦ καὶ ἔσται εἰς διαρπαγήν καὶ καθελῶ τὸν τοῖχον αὐτοῦ καὶ ἔσται εἰς καταπάτημα
Nova Vulgata
Is5,5Et nunc ostendam vobis

quid ego faciam vineae meae:

auferam saepem eius,

et erit in direptionem;

diruam maceriam eius,

et erit in conculcationem.

AT greco 5,6καὶ ἀνήσω τὸν ἀμπελῶνά μου καὶ οὐ μὴ τμηθῇ οὐδὲ μὴ σκαφῇ καὶ ἀναβήσεται εἰς αὐτὸν ὡς εἰς χέρσον ἄκανθα καὶ ταῖς νεφέλαις ἐντελοῦμαι τοῦ μὴ βρέξαι εἰς αὐτὸν ὑετόν
Nova Vulgata
Is5,6Et ponam eam desertam:

non putabitur et non fodietur,

et ascendent vepres et spinae;

et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem.
AT greco 5,7ὁ γὰρ ἀμπελὼν κυρίου σαβαωθ οἶκος τοῦ Ισραηλ ἐστίν καὶ ἄνθρωπος τοῦ Ιουδα νεόφυτον ἠγαπημένον ἔμεινα τοῦ ποιῆσαι κρίσιν ἐποίησεν δὲ ἀνομίαν καὶ οὐ δικαιοσύνην ἀλλὰ κραυγήν
Nova Vulgata
Is5,7Vinea enim Domini exercituum domus Israel est,

et vir Iudae germen eius delectabile;

et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas,

et iustitiam, et ecce nequitia.

AT greco 5,8οὐαὶ οἱ συνάπτοντες οἰκίαν πρὸς οἰκίαν καὶ ἀγρὸν πρὸς ἀγρὸν ἐγγίζοντες ἵνα τοῦ πλησίον ἀφέλωνταί τι μὴ οἰκήσετε μόνοι ἐπὶ τῆς γῆς
Nova Vulgata
Is5,8Vae, qui coniungunt domum ad domum

et agrum agro copulant usque ad terminum loci!

Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?

AT greco 5,9ἠκούσθη γὰρ εἰς τὰ ὦτα κυρίου σαβαωθ ταῦτα ἐὰν γὰρ γένωνται οἰκίαι πολλαί εἰς ἔρημον ἔσονται μεγάλαι καὶ καλαί καὶ οὐκ ἔσονται οἱ ἐνοικοῦντες ἐν αὐταῖς
Nova Vulgata
Is5,9In auribus meis iuravit Dominus exercituum:

«Certe domus multae desertae erunt,

grandes et pulchrae absque habitatore».

AT greco 5,10οὗ γὰρ ἐργῶνται δέκα ζεύγη βοῶν ποιήσει κεράμιον ἕν καὶ ὁ σπείρων ἀρτάβας ἓξ ποιήσει μέτρα τρία
Nova Vulgata
Is5,10Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam,

et triginta modii sementis facient modios tres.

AT greco 5,11οὐαὶ οἱ ἐγειρόμενοι τὸ πρωὶ καὶ τὸ σικερα διώκοντες οἱ μένοντες τὸ ὀψέ ὁ γὰρ οἶνος αὐτοὺς συγκαύσει
Nova Vulgata
Is5,11Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam

et ad potandum usque ad vesperam,

ut vinum inflammet eos!

AT greco 5,12μετὰ γὰρ κιθάρας καὶ ψαλτηρίου καὶ τυμπάνων καὶ αὐλῶν τὸν οἶνον πίνουσιν τὰ δὲ ἔργα κυρίου οὐκ ἐμβλέπουσιν καὶ τὰ ἔργα τῶν χειρῶν αὐτοῦ οὐ κατανοοῦσιν
Nova Vulgata
Is5,12Cithara et lyra

et tympanum et tibia

et vinum in conviviis eorum,

et opus Domini non respiciunt,

nec opera manuum eius considerant.

AT greco 5,13τοίνυν αἰχμάλωτος ὁ λαός μου ἐγενήθη διὰ τὸ μὴ εἰδέναι αὐτοὺς τὸν κύριον καὶ πλῆθος ἐγενήθη νεκρῶν διὰ λιμὸν καὶ δίψαν ὕδατος
Nova Vulgata
Is5,13Propterea captivus ductus est populus meus,

quia non habuit scientiam,

et nobiles eius interierunt fame,

et multitudo eius siti exaruit.

AT greco 5,14καὶ ἐπλάτυνεν ὁ ᾅδης τὴν ψυχὴν αὐτοῦ καὶ διήνοιξεν τὸ στόμα αὐτοῦ τοῦ μὴ διαλιπεῖν καὶ καταβήσονται οἱ ἔνδοξοι καὶ οἱ μεγάλοι καὶ οἱ πλούσιοι καὶ οἱ λοιμοὶ αὐτῆς
Nova Vulgata
Is5,14Propterea dilatavit infernus fauces suas

et aperuit os suum absque ullo termino;

et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius,

et sublimes et tripudiantes in ea.

AT greco 5,15καὶ ταπεινωθήσεται ἄνθρωπος καὶ ἀτιμασθήσεται ἀνήρ καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ οἱ μετέωροι ταπεινωθήσονται
Nova Vulgata
Is5,15Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,

et oculi sublimium deprimentur;

AT greco 5,16καὶ ὑψωθήσεται κύριος σαβαωθ ἐν κρίματι καὶ ὁ θεὸς ὁ ἅγιος δοξασθήσεται ἐν δικαιοσύνῃ
Nova Vulgata
Is5,16et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio,

et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia,

AT greco 5,17καὶ βοσκηθήσονται οἱ διηρπασμένοι ὡς ταῦροι καὶ τὰς ἐρήμους τῶν ἀπειλημμένων ἄρνες φάγονται
Nova Vulgata
Is5,17et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo,

et alieni comedent in ruinis pinguium.

AT greco 5,18οὐαὶ οἱ ἐπισπώμενοι τὰς ἁμαρτίας ὡς σχοινίῳ μακρῷ καὶ ὡς ζυγοῦ ἱμάντι δαμάλεως τὰς ἀνομίας
Nova Vulgata
Is5,18Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis

et quasi vinculum plaustri peccatum!

AT greco 5,19οἱ λέγοντες τὸ τάχος ἐγγισάτω ἃ ποιήσει ἵνα ἴδωμεν καὶ ἐλθάτω ἡ βουλὴ τοῦ ἁγίου Ισραηλ ἵνα γνῶμεν
Nova Vulgata
Is5,19Qui dicunt: «Festinet

et cito veniat opus eius, ut videamus;

et appropiet et veniat consilium Sancti Israel,

et sciemus illud!».

AT greco 5,20οὐαὶ οἱ λέγοντες τὸ πονηρὸν καλὸν καὶ τὸ καλὸν πονηρόν οἱ τιθέντες τὸ σκότος φῶς καὶ τὸ φῶς σκότος οἱ τιθέντες τὸ πικρὸν γλυκὺ καὶ τὸ γλυκὺ πικρόν
Nova Vulgata
Is5,20Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum,

ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras,

ponentes amarum in dulce et dulce in amarum!

AT greco 5,21οὐαὶ οἱ συνετοὶ ἐν ἑαυτοῖς καὶ ἐνώπιον ἑαυτῶν ἐπιστήμονες
Nova Vulgata
Is5,21Vae, qui sapientes sunt in oculis suis

et coram ipsis prudentes!

AT greco 5,22οὐαὶ οἱ ἰσχύοντες ὑμῶν οἱ τὸν οἶνον πίνοντες καὶ οἱ δυνάσται οἱ κεραννύντες τὸ σικερα
Nova Vulgata
Is5,22Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum,

et viri fortes ad miscendam ebrietatem!

AT greco 5,23οἱ δικαιοῦντες τὸν ἀσεβῆ ἕνεκεν δώρων καὶ τὸ δίκαιον τοῦ δικαίου αἴροντες
Nova Vulgata
IsQui absolvunt impium pro muneribus

et iustitiam iusti auferunt ab eo!

23 Iusti – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Syr, Gr et Vg ṣaddîq; TM «iustorum»
AT greco 5,24διὰ τοῦτο ὃν τρόπον καυθήσεται καλάμη ὑπὸ ἄνθρακος πυρὸς καὶ συγκαυθήσεται ὑπὸ φλογὸς ἀνειμένης ἡ ῥίζα αὐτῶν ὡς χνοῦς ἔσται καὶ τὸ ἄνθος αὐτῶν ὡς κονιορτὸς ἀναβήσεται οὐ γὰρ ἠθέλησαν τὸν νόμον κυρίου σαβαωθ ἀλλὰ τὸ λόγιον τοῦ ἁγίου Ισραηλ παρώξυναν
Nova Vulgata
Is5,24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,

et palea flamma consumitur,

sic radix eorum quasi tabes erit,

et flos eorum sicut putredo ascendet;

abiecerunt enim legem Domini exercituum

et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.

AT greco 5,25καὶ ἐθυμώθη ὀργῇ κύριος σαβαωθ ἐπὶ τὸν λαὸν αὐτοῦ καὶ ἐπέβαλεν τὴν χεῖρα αὐτοῦ ἐπ’ αὐτοὺς καὶ ἐπάταξεν αὐτούς καὶ παρωξύνθη τὰ ὄρη καὶ ἐγενήθη τὰ θνησιμαῖα αὐτῶν ὡς κοπρία ἐν μέσῳ ὁδοῦ καὶ ἐν πᾶσι τούτοις οὐκ ἀπεστράφη ὁ θυμός ἀλλ’ ἔτι ἡ χεὶρ ὑψηλή
Nova Vulgata
Is5,25Ideo exarsit furor Domini in populum suum,

et extendit manum suam super eum et percussit eum,

et conturbati sunt montes;

et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.

In his omnibus non est aversus furor eius,

sed adhuc manus eius extenta.

AT greco 5,26τοιγαροῦν ἀρεῖ σύσσημον ἐν τοῖς ἔθνεσιν τοῖς μακρὰν καὶ συριεῖ αὐτοῖς ἀπ’ ἄκρου τῆς γῆς καὶ ἰδοὺ ταχὺ κούφως ἔρχονται
Nova Vulgata
Is5,26Et levabit signum nationibus procul;

et sibilabit ad eum de finibus terrae;

et ecce festinus velociter veniet.

AT greco 5,27οὐ πεινάσουσιν οὐδὲ κοπιάσουσιν οὐδὲ νυστάξουσιν οὐδὲ κοιμηθήσονται οὐδὲ λύσουσιν τὰς ζώνας αὐτῶν ἀπὸ τῆς ὀσφύος αὐτῶν οὐδὲ μὴ ῥαγῶσιν οἱ ἱμάντες τῶν ὑποδημάτων αὐτῶν
Nova Vulgata
Is5,27Non est deficiens neque laborans in eo,

non dormitabit neque dormiet;

neque solvetur cingulum renum eius,

nec rumpetur corrigia calceamenti eius.

AT greco 5,28ὧν τὰ βέλη ὀξεῖά ἐστιν καὶ τὰ τόξα αὐτῶν ἐντεταμένα οἱ πόδες τῶν ἵππων αὐτῶν ὡς στερεὰ πέτρα ἐλογίσθησαν οἱ τροχοὶ τῶν ἁρμάτων αὐτῶν ὡς καταιγίς
Nova Vulgata
Is5,28Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti;

ungulae equorum eius ut silex reputantur,

et rotae eius quasi impetus tempestatis.

AT greco 5,29ὁρμῶσιν ὡς λέοντες καὶ παρέστηκαν ὡς σκύμνος λέοντος καὶ ἐπιλήμψεται καὶ βοήσει ὡς θηρίου καὶ ἐκβαλεῖ καὶ οὐκ ἔσται ὁ ῥυόμενος αὐτούς
Nova Vulgata
Is5,29Rugitus eius ut leonis:

rugiet ut catuli leonum et frendet;

et arripiet praedam et in tuto collocabit,

et non erit qui eruat.

AT greco 5,30καὶ βοήσει δι’ αὐτοὺς ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ ὡς φωνὴ θαλάσσης κυμαινούσης καὶ ἐμβλέψονται εἰς τὴν γῆν καὶ ἰδοὺ σκότος σκληρὸν ἐν τῇ ἀπορίᾳ αὐτῶν
Nova Vulgata
Is5,30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris.

Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis,

et lux obtenebrata est in caligine eius.