Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Ecclesiaste (Qoelet) - 10

Ecclesiaste (Qoelet)

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 10 10,1μυῖαι θανατοῦσαι σαπριοῦσιν σκευασίαν ἐλαίου ἡδύσματος τίμιον ὀλίγον σοφίας ὑπὲρ δόξαν ἀφροσύνης μεγάλης
Nova Vulgata
Eccle10,1Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii.
Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.
AT greco 10,2καρδία σοφοῦ εἰς δεξιὸν αὐτοῦ καὶ καρδία ἄφρονος εἰς ἀριστερὸν αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccle10,2Cor sapientis in dextera eius,

et cor stulti in sinistra illius.
AT greco 10,3καί γε ἐν ὁδῷ ὅταν ἄφρων πορεύηται καρδία αὐτοῦ ὑστερήσει καὶ ἃ λογιεῖται πάντα ἀφροσύνη ἐστίν
Nova Vulgata
Eccle10,3Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
AT greco 10,4ἐὰν πνεῦμα τοῦ ἐξουσιάζοντος ἀναβῇ ἐπὶ σέ τόπον σου μὴ ἀφῇς ὅτι ἴαμα καταπαύσει ἁμαρτίας μεγάλας
Nova Vulgata
Eccle10,4Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima.
AT greco 10,5ἔστιν πονηρία ἣν εἶδον ὑπὸ τὸν ἥλιον ὡς ἀκούσιον ὃ ἐξῆλθεν ἀπὸ προσώπου τοῦ ἐξουσιάζοντος
Nova Vulgata
Eccle10,5Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:
AT greco 10,6ἐδόθη ὁ ἄφρων ἐν ὕψεσι μεγάλοις καὶ πλούσιοι ἐν ταπεινῷ καθήσονται
Nova Vulgata Eccle10,6positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
AT greco 10,7εἶδον δούλους ἐφ’ ἵππους καὶ ἄρχοντας πορευομένους ὡς δούλους ἐπὶ τῆς γῆς
Nova Vulgata Eccle10,7Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos.
AT greco 10,8ὁ ὀρύσσων βόθρον ἐν αὐτῷ ἐμπεσεῖται καὶ καθαιροῦντα φραγμόν δήξεται αὐτὸν ὄφις
Nova Vulgata
Eccle10,8Qui fodit foveam, incidet in eam;

et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.
AT greco 10,9ἐξαίρων λίθους διαπονηθήσεται ἐν αὐτοῖς σχίζων ξύλα κινδυνεύσει ἐν αὐτοῖς
Nova Vulgata
Eccle10,9Qui excidit lapides, affligetur in eis;

et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
AT greco 10,10ἐὰν ἐκπέσῃ τὸ σιδήριον καὶ αὐτὸς πρόσωπον ἐτάραξεν καὶ δυνάμεις δυναμώσει καὶ περισσεία τοῦ ἀνδρείου σοφία
Nova Vulgata
Eccle10,10Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia.
AT greco 10,11ἐὰν δάκῃ ὁ ὄφις ἐν οὐ ψιθυρισμῷ καὶ οὐκ ἔστιν περισσεία τῷ ἐπᾴδοντι
Nova Vulgata
Eccle10,11Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator.
AT greco 10,12λόγοι στόματος σοφοῦ χάρις καὶ χείλη ἄφρονος καταποντιοῦσιν αὐτόν
Nova Vulgata
Eccle10,12Verba oris sapientis gratia,

et labia insipientis praecipitabunt eum.
AT greco 10,13ἀρχὴ λόγων στόματος αὐτοῦ ἀφροσόνη καὶ ἐσχάτη στόματος αὐτοῦ περιφέρεια πονηρά
Nova Vulgata
Eccle10,13Initium verborum eius stultitia,

et novissimum oris illius insipientia mala.
AT greco 10,14καὶ ὁ ἄφρων πληθύνει λόγους οὐκ ἔγνω ὁ ἄνθρωπος τί τὸ γενόμενον καὶ τί τὸ ἐσόμενον ὀπίσω αὐτοῦ τίς ἀναγγελεῖ αὐτῷ
Nova Vulgata
Eccle10,14Stultus verba multiplicat:
«Ignorat homo quid futurum sit;
et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?».
AT greco 10,15μόχθος τῶν ἀφρόνων κοπώσει αὐτούς ὃς οὐκ ἔγνω τοῦ πορευθῆναι εἰς πόλιν
Nova Vulgata
Eccle10,15Labor stultorum affliget eos,

qui nesciunt in urbem pergere.
AT greco 10,16οὐαί σοι πόλις ἧς ὁ βασιλεύς σου νεώτερος καὶ οἱ ἄρχοντές σου ἐν πρωίᾳ ἐσθίουσιν
Nova Vulgata
Eccle10,16Vae tibi, terra, cuius rex puer est,

et cuius principes mane comedunt.
AT greco 10,17μακαρία σύ γῆ ἧς ὁ βασιλεύς σου υἱὸς ἐλευθέρων καὶ οἱ ἄρχοντές σου πρὸς καιρὸν φάγονται ἐν δυνάμει καὶ οὐκ αἰσχυνθήσονται
Nova Vulgata
Eccle10,17Beata terra, cuius rex nobilis est,

et cuius principes vescuntur in tempore suo

ad reficiendum et non ad luxuriam.
AT greco 10,18ἐν ὀκνηρίαις ταπεινωθήσεται ἡ δόκωσις καὶ ἐν ἀργίᾳ χειρῶν στάξει ἡ οἰκία
Nova Vulgata Eccle10,18In pigris manibus humiliabitur contignatio,

et in remissis perstillabit domus.
AT greco 10,19εἰς γέλωτα ποιοῦσιν ἄρτον καὶ οἶνος εὐφραίνει ζῶντας καὶ τοῦ ἀργυρίου ἐπακούσεται σὺν τὰ πάντα
Nova Vulgata
Eccle10,19In risum faciunt epulas;

vinum laetificat vitam,

et pecunia praestat omnia.
AT greco 10,20καί γε ἐν συνειδήσει σου βασιλέα μὴ καταράσῃ καὶ ἐν ταμιείοις κοιτώνων σου μὴ καταράσῃ πλούσιον ὅτι πετεινὸν τοῦ οὐρανοῦ ἀποίσει σὺν τὴν φωνήν καὶ ὁ ἔχων τὰς πτέρυγας ἀπαγγελεῖ λόγον
Nova Vulgata
Eccle10,20In cogitatione tua regi ne detrahas,

et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti,

quia et aves caeli portabunt vocem tuam,

et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.