Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Sapienza - 19

Sapienza

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 19 19,1τοῖς δὲ ἀσεβέσιν μέχρι τέλους ἀνελεήμων θυμὸς ἐπέστη προῄδει γὰρ αὐτῶν καὶ τὰ μέλλοντα
Nova Vulgata Sap19,1Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit;
praesciebat enim et futura illorum,
AT greco 19,2ὅτι αὐτοὶ ἐπιτρέψαντες τοῦ ἀπιέναι καὶ μετὰ σπουδῆς προπέμψαντες αὐτοὺς διώξουσιν μεταμεληθέντες
Nova Vulgata
Sap19,2quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent,
et cum magna sollicitudine praemisissent illos,
consequebantur illos paenitentia acti.
AT greco 19,3ἔτι γὰρ ἐν χερσὶν ἔχοντες τὰ πένθη καὶ προσοδυρόμενοι τάφοις νεκρῶν ἕτερον ἐπεσπάσαντο λογισμὸν ἀνοίας καὶ οὓς ἱκετεύοντες ἐξέβαλον τούτους ὡς φυγάδας ἐδίωκον
Nova Vulgata
Sap19,3Adhuc enim inter manus habentes luctus
et deplorantes ad monumenta mortuorum,
aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae
et, quos rogantes proiecerant,
hos tamquam fugitivos persequebantur.
AT greco 19,4εἷλκεν γὰρ αὐτοὺς ἡ ἀξία ἐπὶ τοῦτο τὸ πέρας ἀνάγκη καὶ τῶν συμβεβηκότων ἀμνηστίαν ἐνέβαλεν ἵνα τὴν λείπουσαν ταῖς βασάνοις προσαναπληρώσωσιν κόλασιν
Nova Vulgata
Sap19,4Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas;
et horum, quae acciderant, oblivionem immisit,
ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem,
AT greco 19,5καὶ ὁ μὲν λαός σου παράδοξον ὁδοιπορίαν πειράσῃ ἐκεῖνοι δὲ ξένον εὕρωσι θάνατον
Nova Vulgata
Sap19,5et populus quidem tuus mirabile iter tentaret,
illi autem novam mortem invenirent.
AT greco 19,6ὅλη γὰρ ἡ κτίσις ἐν ἰδίῳ γένει πάλιν ἄνωθεν διετυποῦτο ὑπηρετοῦσα ταῖς σαῖς ἐπιταγαῖς ἵνα οἱ σοὶ παῖδες φυλαχθῶσιν ἀβλαβεῖς
Nova Vulgata
Sap19,6Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur,
deserviens tuis praeceptis,
ut pueri tui custodirentur illaesi.
AT greco 19,7ἡ τὴν παρεμβολὴν σκιάζουσα νεφέλη ἐκ δὲ προϋφεστῶτος ὕδατος ξηρᾶς ἀνάδυσις γῆς ἐθεωρήθη ἐξ ἐρυθρᾶς θαλάσσης ὁδὸς ἀνεμπόδιστος καὶ χλοηφόρον πεδίον ἐκ κλύδωνος βιαίου
Nova Vulgata
Sap19,7Nam nubes castra eorum obumbrans,
et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit:
e mari Rubro via sine impedimento
et campus germinans de fluctu violento,
AT greco 19,8δι’ οὗ πανεθνεὶ διῆλθον οἱ τῇ σῇ σκεπαζόμενοι χειρὶ θεωρήσαντες θαυμαστὰ τέρατα
Nova Vulgata
Sap19,8per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu,
videntes tua mirabilia monstra.
AT greco 19,9ὡς γὰρ ἵπποι ἐνεμήθησαν καὶ ὡς ἀμνοὶ διεσκίρτησαν αἰνοῦντές σε κύριε τὸν ῥυσάμενον αὐτούς
Nova Vulgata
Sap19,9Tamquam enim equi depaverunt escam
et tamquam agni exsultaverunt,
magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
AT greco 19,10ἐμέμνηντο γὰρ ἔτι τῶν ἐν τῇ παροικίᾳ αὐτῶν πῶς ἀντὶ μὲν γενέσεως ζῴων ἐξήγαγεν ἡ γῆ σκνῖπα ἀντὶ δὲ ἐνύδρων ἐξηρεύξατο ὁ ποταμὸς πλῆθος βατράχων
Nova Vulgata
Sap19,10Memores enim erant adhuc eorum,
quae in incolatu illorum facta fuerant,
quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas,
et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
AT greco 19,11ἐφ’ ὑστέρῳ δὲ εἶδον καὶ γένεσιν νέαν ὀρνέων ὅτε ἐπιθυμίᾳ προαχθέντες ᾐτήσαντο ἐδέσματα τρυφῆς
Nova Vulgata
Sap19,11Novissime autem viderunt novam creaturam avium,
cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis:
AT greco 19,12εἰς γὰρ παραμυθίαν ἐκ θαλάσσης ἀνέβη αὐτοῖς ὀρτυγομήτρα
Nova Vulgata
Sap19,12in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.
AT greco 19,13καὶ αἱ τιμωρίαι τοῖς ἁμαρτωλοῖς ἐπῆλθον οὐκ ἄνευ τῶν προγεγονότων τεκμηρίων τῇ βίᾳ τῶν κεραυνῶν δικαίως γὰρ ἔπασχον ταῖς ἰδίαις αὐτῶν πονηρίαις καὶ γὰρ χαλεπωτέραν μισοξενίαν ἐπετήδευσαν
Nova Vulgata
Sap19,13Et vexationes peccatoribus supervenerunt,
non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum:
iuste enim patiebantur secundum suas nequitias;
etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.
AT greco 19,14οἱ μὲν γὰρ τοὺς ἀγνοοῦντας οὐκ ἐδέχοντο παρόντας οὗτοι δὲ εὐεργέτας ξένους ἐδουλοῦντο
Nova Vulgata
Sap19,14Alii quidem ignotos non recipiebant advenas,
isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant.
AT greco 19,15καὶ οὐ μόνον ἀλλ’ ἤ τις ἐπισκοπὴ ἔσται αὐτῶν ἐπεὶ ἀπεχθῶς προσεδέχοντο τοὺς ἀλλοτρίους
Nova Vulgata
Sap19,15Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum,
quoniam inviti recipiebant extraneos;
AT greco 19,16οἱ δὲ μετὰ ἑορτασμάτων εἰσδεξάμενοι τοὺς ἤδη τῶν αὐτῶν μετεσχηκότας δικαίων δεινοῖς ἐκάκωσαν πόνοις
Nova Vulgata
Sap19,16isti autem, qui cum laetitia receperunt hos,
qui eisdem usi erant iustitiis,
saevissimis afflixerunt doloribus.
AT greco 19,17ἐπλήγησαν δὲ καὶ ἀορασίᾳ ὥσπερ ἐκεῖνοι ἐπὶ ταῖς τοῦ δικαίου θύραις ὅτε ἀχανεῖ περιβληθέντες σκότει ἕκαστος τῶν ἑαυτοῦ θυρῶν τὴν δίοδον ἐζήτει
Nova Vulgata
Sap19,17Percussi sunt autem caecitate
sicut illi in foribus iusti,
cum, vastis cooperti tenebris,
unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
AT greco 19,18δι’ ἑαυτῶν γὰρ τὰ στοιχεῖα μεθαρμοζόμενα ὥσπερ ἐν ψαλτηρίῳ φθόγγοι τοῦ ῥυθμοῦ τὸ ὄνομα διαλλάσσουσιν πάντοτε μένοντα ἤχῳ ὅπερ ἐστὶν εἰκάσαι ἐκ τῆς τῶν γεγονότων ὄψεως ἀκριβῶς
Nova Vulgata
Sap19,18Inter se enim elementa convertuntur,
sicut in psalterio voces numeri nomen immutant,
semper tamen suum sonum custodiunt;
quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt,
certo aestimari potest.
AT greco 19,19χερσαῖα γὰρ εἰς ἔνυδρα μετεβάλλετο καὶ νηκτὰ μετέβαινεν ἐπὶ γῆς
Nova Vulgata
Sap19,19Agrestia enim in aquatica convertebantur,
et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.
AT greco 19,20πῦρ ἴσχυεν ἐν ὕδατι τῆς ἰδίας δυνάμεως καὶ ὕδωρ τῆς σβεστικῆς φύσεως ἐπελανθάνετο
Nova Vulgata
Sap19,20Ignis in aqua valebat supra suam virtutem,
et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.
AT greco 19,21φλόγες ἀνάπαλιν εὐφθάρτων ζῴων οὐκ ἐμάραναν σάρκας ἐμπεριπατούντων οὐδὲ τηκτὸν κρυσταλλοειδὲς εὔτηκτον γένος ἀμβροσίας τροφῆς
Nova Vulgata
Sap19,21Flammae e contrario corruptibilium animalium
non vexaverunt carnes inambulantium,
nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur,
glaciei simile genus immortalis escae.
AT greco 19,22κατὰ πάντα γάρ κύριε ἐμεγάλυνας τὸν λαόν σου καὶ ἐδόξασας καὶ οὐχ ὑπερεῖδες ἐν παντὶ καιρῷ καὶ τόπῳ παριστάμενος
Nova Vulgata
Sap19,22In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine,
et honorasti et non despexisti,
in omni tempore et in omni loco assistens eis.