Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Sapienza - 9

Sapienza

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 9 9,1θεὲ πατέρων καὶ κύριε τοῦ ἐλέους ὁ ποιήσας τὰ πάντα ἐν λόγῳ σου
Nova Vulgata Sap9,1«Deus patrum meorum et Domine misericordiae,
qui fecisti omnia verbo tuo
AT greco 9,2καὶ τῇ σοφίᾳ σου κατασκευάσας ἄνθρωπον ἵνα δεσπόζῃ τῶν ὑπὸ σοῦ γενομένων κτισμάτων
Nova Vulgata
Sap9,2et sapientia tua constituisti hominem,
ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt,
AT greco 9,3καὶ διέπῃ τὸν κόσμον ἐν ὁσιότητι καὶ δικαιοσύνῃ καὶ ἐν εὐθύτητι ψυχῆς κρίσιν κρίνῃ
Nova Vulgata
Sap9,3et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia
et in directione cordis iudicium iudicaret,
AT greco 9,4δός μοι τὴν τῶν σῶν θρόνων πάρεδρον σοφίαν καὶ μή με ἀποδοκιμάσῃς ἐκ παίδων σου
Nova Vulgata
Sap9,4da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam
et noli me reprobare a pueris tuis,
AT greco 9,5ὅτι ἐγὼ δοῦλος σὸς καὶ υἱὸς τῆς παιδίσκης σου ἄνθρωπος ἀσθενὴς καὶ ὀλιγοχρόνιος καὶ ἐλάσσων ἐν συνέσει κρίσεως καὶ νόμων
Nova Vulgata
Sap9,5quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae,
homo infirmus et exigui temporis
et minor ad intellectum iudicii et legum.
AT greco 9,6κἂν γάρ τις ᾖ τέλειος ἐν υἱοῖς ἀνθρώπων τῆς ἀπὸ σοῦ σοφίας ἀπούσης εἰς οὐδὲν λογισθήσεται
Nova Vulgata
Sap9,6Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum,
si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
AT greco 9,7σύ με προείλω βασιλέα λαοῦ σου καὶ δικαστὴν υἱῶν σου καὶ θυγατέρων
Nova Vulgata
Sap9,7Tu elegisti me regem populo tuo
et iudicem filiorum tuorum et filiarum;
AT greco 9,8εἶπας οἰκοδομῆσαι ναὸν ἐν ὄρει ἁγίῳ σου καὶ ἐν πόλει κατασκηνώσεώς σου θυσιαστήριον μίμημα σκηνῆς ἁγίας ἣν προητοίμασας ἀπ’ ἀρχῆς
Nova Vulgata
Sap9,8dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo
et in civitate habitationis tuae altare,
similitudinem tabernaculi sancti,
quod praeparasti ab initio.
AT greco 9,9καὶ μετὰ σοῦ ἡ σοφία ἡ εἰδυῖα τὰ ἔργα σου καὶ παροῦσα ὅτε ἐποίεις τὸν κόσμον καὶ ἐπισταμένη τί ἀρεστὸν ἐν ὀφθαλμοῖς σου καὶ τί εὐθὲς ἐν ἐντολαῖς σου
Nova Vulgata
Sap9,9Et tecum sapientia, quae novit opera tua,
quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres,
et sciebat quid esset placitum in oculis tuis
et quid directum in praeceptis tuis.
AT greco 9,10ἐξαπόστειλον αὐτὴν ἐξ ἁγίων οὐρανῶν καὶ ἀπὸ θρόνου δόξης σου πέμψον αὐτήν ἵνα συμπαροῦσά μοι κοπιάσῃ καὶ γνῶ τί εὐάρεστόν ἐστιν παρὰ σοί
Nova Vulgata
Sap9,10Emitte illam de caelis sanctis tuis
et a sede magnitudinis tuae mitte illam,
ut mecum sit et mecum laboret,
ut sciam quid acceptum sit apud te.
AT greco 9,11οἶδε γὰρ ἐκείνη πάντα καὶ συνίει καὶ ὁδηγήσει με ἐν ταῖς πράξεσί μου σωφρόνως καὶ φυλάξει με ἐν τῇ δόξῃ αὐτῆς
Nova Vulgata
Sap9,11Scit enim illa omnia et intellegit
et deducet me in operibus meis sobrie
et custodiet me in sua gloria.
AT greco 9,12καὶ ἔσται προσδεκτὰ τὰ ἔργα μου καὶ διακρινῶ τὸν λαόν σου δικαίως καὶ ἔσομαι ἄξιος θρόνων πατρός μου
Nova Vulgata
Sap9,12Et erunt accepta opera mea,
et diiudicabo populum tuum iuste
et ero dignus sedium patris mei.
AT greco 9,13τίς γὰρ ἄνθρωπος γνώσεται βουλὴν θεοῦ ἢ τίς ἐνθυμηθήσεται τί θέλει ὁ κύριος
Nova Vulgata
Sap9,13Quis enim hominum poterit scire consilium Dei?
Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus?
AT greco 9,14λογισμοὶ γὰρ θνητῶν δειλοί καὶ ἐπισφαλεῖς αἱ ἐπίνοιαι ἡμῶν
Nova Vulgata
Sap9,14Cogitationes enim mortalium timidae
et incertae providentiae nostrae:
AT greco 9,15φθαρτὸν γὰρ σῶμα βαρύνει ψυχήν καὶ βρίθει τὸ γεῶδες σκῆνος νοῦν πολυφρόντιδα
Nova Vulgata
Sap9,15corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam,
et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
AT greco 9,16καὶ μόλις εἰκάζομεν τὰ ἐπὶ γῆς καὶ τὰ ἐν χερσὶν εὑρίσκομεν μετὰ πόνου τὰ δὲ ἐν οὐρανοῖς τίς ἐξιχνίασεν
Nova Vulgata
Sap9,16Et difficile conicimus, quae in terra sunt,
et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore;
quae autem in caelis sunt, quis investigabit?
AT greco 9,17βουλὴν δέ σου τίς ἔγνω εἰ μὴ σὺ ἔδωκας σοφίαν καὶ ἔπεμψας τὸ ἅγιόν σου πνεῦμα ἀπὸ ὑψίστων
Nova Vulgata
Sap9,17Consilium autem tuum quis sciet,
nisi tu dederis sapientiam
et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?
AT greco 9,18καὶ οὕτως διωρθώθησαν αἱ τρίβοι τῶν ἐπὶ γῆς καὶ τὰ ἀρεστά σου ἐδιδάχθησαν ἄνθρωποι καὶ τῇ σοφίᾳ ἐσώθησαν
Nova Vulgata
Sap9,18Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris;
et, quae tibi placent, didicerunt homines
et salvati per sapientiam sunt».