Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Siracide - 31

Siracide

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 31 31,1ἀγρυπνία πλούτου ἐκτήκει σάρκας καὶ ἡ μέριμνα αὐτοῦ ἀφιστᾷ ὕπνον
Nova Vulgata EccliVigilia divitis tabefacit carnes,
et cogitatus illius aufert somnum;
La: 7b. 8c. 14b. 16b. 25c. 34. 37-38
AT greco 31,2μέριμνα ἀγρυπνίας ἀποστήσει νυσταγμόν καὶ ἀρρώστημα βαρὺ ἐκνήψει ὕπνον
Nova Vulgata
Eccli31,2cogitatus victus avertit somnum,
et infirmitas gravis a somno excitat.
AT greco 31,3ἐκοπίασεν πλούσιος ἐν συναγωγῇ χρημάτων καὶ ἐν τῇ ἀναπαύσει ἐμπίμπλαται τῶν τρυφημάτων αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccli31,3Laboravit dives in congregatione substantiae
et, si requiescit, replebitur deliciis suis;
AT greco 31,4ἐκοπίασεν πτωχὸς ἐν ἐλαττώσει βίου καὶ ἐν τῇ ἀναπαύσει ἐπιδεὴς γίνεται
Nova Vulgata
Eccli31,4laboravit pauper in penuria victus et,
si requiescit, inops fit.
AT greco 31,5ὁ ἀγαπῶν χρυσίον οὐ δικαιωθήσεται καὶ ὁ διώκων διάφορα ἐν αὐτοῖς πλανηθήσεται
Nova Vulgata
Eccli31,5Qui aurum diligit, non iustificabitur,
et, qui insequitur lucrum, in eo oberrabit.
AT greco 31,6πολλοὶ ἐδόθησαν εἰς πτῶμα χάριν χρυσίου καὶ ἐγενήθη ἡ ἀπώλεια αὐτῶν κατὰ πρόσωπον αὐτῶν
Nova Vulgata
Eccli31,6Multi dati sunt in ruinam auri gratia,
et facta est in facie ipsorum perditio illorum.
AT greco 31,7ξύλον προσκόμματός ἐστιν τοῖς ἐνθουσιάζουσιν αὐτῷ καὶ πᾶς ἄφρων ἁλώσεται ἐν αὐτῷ
Nova Vulgata
Eccli31,7Lignum offensionis est aurum sacrificantium;
vae illis, qui sectantur illud:
et omnis imprudens capietur in illo.
AT greco 31,8μακάριος πλούσιος ὃς εὑρέθη ἄμωμος καὶ ὃς ὀπίσω χρυσίου οὐκ ἐπορεύθη
Nova Vulgata
Eccli31,8Beatus dives, qui inventus est sine macula
et qui post aurum non abiit
nec speravit in pecunia et thesauris.
AT greco 31,9τίς ἐστιν καὶ μακαριοῦμεν αὐτόν ἐποίησεν γὰρ θαυμάσια ἐν λαῷ αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccli31,9Quis est hic, et laudabimus eum?
Fecit enim mirabilia in populo suo.
AT greco 31,10τίς ἐδοκιμάσθη ἐν αὐτῷ καὶ ἐτελειώθη καὶ ἔσται αὐτῷ εἰς καύχησιν τίς ἐδύνατο παραβῆναι καὶ οὐ παρέβη καὶ ποιῆσαι κακὰ καὶ οὐκ ἐποίησεν
Nova Vulgata
Eccli31,10Quis probatus est in illo et perfectus est?
Erit illi gloria aeterna.
Quis potuit transgredi et non est transgressus,
facere mala et non fecit?
AT greco 31,11στερεωθήσεται τὰ ἀγαθὰ αὐτοῦ καὶ τὰς ἐλεημοσύνας αὐτοῦ ἐκδιηγήσεται ἐκκλησία
Nova Vulgata
Eccli31,11Ideo stabilita sunt bona illius in Domino,
et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.
AT greco 31,12ἐπὶ τραπέζης μεγάλης ἐκάθισας μὴ ἀνοίξῃς ἐπ’ αὐτῆς φάρυγγά σου καὶ μὴ εἴπῃς πολλά γε τὰ ἐπ’ αὐτῆς
Nova Vulgata
Eccli31,12De continentia.
Supra mensam magnam sedisti?
Non aperias super illam faucem tuam prior.
AT greco 31,13μνήσθητι ὅτι κακὸν ὀφθαλμὸς πονηρός πονηρότερον ὀφθαλμοῦ τί ἔκτισται διὰ τοῦτο ἀπὸ παντὸς προσώπου δακρύει
Nova Vulgata
Eccli31,13Non dicas: «Multa sunt, quae super illam sunt!».
AT greco 31,14οὗ ἐὰν ἐπιβλέψῃ μὴ ἐκτείνῃς χεῖρα καὶ μὴ συνθλίβου αὐτῷ ἐν τρυβλίῳ
Nova Vulgata
Eccli31,14Memento quoniam malum est oculus nequam;
oculum nequam odit Deus.
AT greco 31,15νόει τὰ τοῦ πλησίον ἐκ σεαυτοῦ καὶ ἐπὶ παντὶ πράγματι διανοοῦ
Nova Vulgata
Eccli31,15Nequius oculo quid creatum est?
Ideo ab omni facie lacrimatur.
AT greco 31,16φάγε ὡς ἄνθρωπος τὰ παρακείμενά σοι καὶ μὴ διαμασῶ μὴ μισηθῇς
Nova Vulgata
Eccli31,16Quocumque aspexerit, ne extendas manum tuam prior
et invidia contaminatus erubescas;
AT greco 31,17παῦσαι πρῶτος χάριν παιδείας καὶ μὴ ἀπληστεύου μήποτε προσκόψῃς
Nova Vulgata
Eccli31,17nec comprimaris cum eo in catino.
AT greco 31,18καὶ εἰ ἀνὰ μέσον πλειόνων ἐκάθισας πρότερος αὐτῶν μὴ ἐκτείνῃς τὴν χεῖρά σου
Nova Vulgata
Eccli31,18Intellege, quae sunt proximi tui, ex teipso
et de omni verbo cogita;
AT greco 31,19ὡς ἱκανὸν ἀνθρώπῳ πεπαιδευμένῳ τὸ ὀλίγον καὶ ἐπὶ τῆς κοίτης αὐτοῦ οὐκ ἀσθμαίνει
Nova Vulgata
Eccli31,19utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur,
ne, cum manducas multum, odio habearis.
AT greco 31,20ὕπνος ὑγιείας ἐπὶ ἐντέρῳ μετρίῳ ἀνέστη πρωί καὶ ἡ ψυχὴ αὐτοῦ μετ’ αὐτοῦ πόνος ἀγρυπνίας καὶ χολέρας καὶ στρόφος μετὰ ἀνδρὸς ἀπλήστου
Nova Vulgata
Eccli31,20Cessa prior disciplinae causa
et noli nimius esse, ne forte offendas.
AT greco 31,21καὶ εἰ ἐβιάσθης ἐν ἐδέσμασιν ἀνάστα ἔμεσον πόρρω καὶ ἀναπαύσῃ
Nova Vulgata
Eccli31,21Et, si in medio multorum sedisti,
prior illis ne extendas manum tuam nec prior poscas bibere.
AT greco 31,22ἄκουσόν μου τέκνον καὶ μὴ ἐξουδενήσῃς με καὶ ἐπ’ ἐσχάτων εὑρήσεις τοὺς λόγους μου ἐν πᾶσι τοῖς ἔργοις σου γίνου ἐντρεχής καὶ πᾶν ἀρρώστημα οὐ μή σοι ἀπαντήσῃ
Nova Vulgata
Eccli31,22Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum!
Et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
AT greco 31,23λαμπρὸν ἐπ’ ἄρτοις εὐλογήσει χείλη καὶ ἡ μαρτυρία τῆς καλλονῆς αὐτοῦ πιστή
Nova Vulgata
Eccli31,23Vigilia, cholera et tortura ventris viro i
nfrunito;
AT greco 31,24πονηρῷ ἐπ’ ἄρτῳ διαγογγύσει πόλις καὶ ἡ μαρτυρία τῆς πονηρίας αὐτοῦ ἀκριβής
Nova Vulgata
Eccli31,24somnus sanitatis in homine parco:
dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
AT greco 31,25ἐν οἴνῳ μὴ ἀνδρίζου πολλοὺς γὰρ ἀπώλεσεν ὁ οἶνος
Nova Vulgata
Eccli31,25Et, si coactus fueris in edendo multum,
surge e medio, evome, et refrigerabit te,
et non adduces corpori tuo infirmitatem.
AT greco 31,26κάμινος δοκιμάζει στόμωμα ἐν βαφῇ οὕτως οἶνος καρδίας ἐν μάχῃ ὑπερηφάνων
Nova Vulgata
Eccli31,26Audi me, fili, et ne spernas me
et in novissimo invenies verba mea.
AT greco 31,27ἔφισον ζωῆς οἶνος ἀνθρώποις ἐὰν πίνῃς αὐτὸν ἐν μέτρῳ αὐτοῦ τίς ζωὴ ἐλασσουμένῳ οἴνῳ καὶ αὐτὸς ἔκτισται εἰς εὐφροσύνην ἀνθρώποις
Nova Vulgata
Eccli31,27In omnibus operibus tuis esto modestus,
et omnis infirmitas non occurret tibi.
AT greco 31,28ἀγαλλίαμα καρδίας καὶ εὐφροσύνη ψυχῆς οἶνος πινόμενος ἐν καιρῷ αὐτάρκης
Nova Vulgata
Eccli31,28Splendidum in panibus benedicent labia multorum,
et testimonium bonitatis illius fidele;
AT greco 31,29πικρία ψυχῆς οἶνος πινόμενος πολὺς ἐν ἐρεθισμῷ καὶ ἀντιπτώματι
Nova Vulgata
Eccli31,29nequissimo in pane murmurabit civitas,
et testimonium nequitiae illius verum est.
AT greco 31,30πληθύνει μέθη θυμὸν ἄφρονος εἰς πρόσκομμα ἐλαττῶν ἰσχὺν καὶ προσποιῶν τραύματα
Nova Vulgata
Eccli31,30In vino noli provocare;
multos enim exterminavit vinum.
AT greco 31,31ἐν συμποσίῳ οἴνου μὴ ἐλέγξῃς τὸν πλησίον καὶ μὴ ἐξουθενήσῃς αὐτὸν ἐν εὐφροσύνῃ αὐτοῦ λόγον ὀνειδισμοῦ μὴ εἴπῃς αὐτῷ καὶ μὴ αὐτὸν θλίψῃς ἐν ἀπαιτήσει
Nova Vulgata
Eccli31,31Fornax probat aciem ferri in intinctione:
sic vinum in lite corda superborum.