Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Sapienziali - Siracide - 40

Siracide

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 40 40,1ἀσχολία μεγάλη ἔκτισται παντὶ ἀνθρώπῳ καὶ ζυγὸς βαρὺς ἐπὶ υἱοὺς Αδαμ ἀφ’ ἡμέρας ἐξόδου ἐκ γαστρὸς μητρὸς αὐτῶν ἕως ἡμέρας ἐπιστροφῆς εἰς μητέρα πάντων
Nova Vulgata Eccli40,1Occupatio magna creata est omnibus hominibus,
et iugum grave super filios Adam,
a die exitus de ventre matris eorum
usque in diem reditus in matrem omnium:
AT greco 40,2τοὺς διαλογισμοὺς αὐτῶν καὶ φόβον καρδίας ἐπίνοια προσδοκίας ἡμέρα τελευτῆς
Nova Vulgata
Eccli40,2cogitationes eorum et timores cordis,
adinventio exspectationis, dies finitionis.
AT greco 40,3ἀπὸ καθημένου ἐπὶ θρόνου ἐνδόξου καὶ ἕως τεταπεινωμένου ἐν γῇ καὶ σποδῷ
Nova Vulgata
Eccli40,3A residente super sedem gloriosam,
usque ad humiliatum in terra et cinere;
AT greco 40,4ἀπὸ φοροῦντος ὑακίνθινον καὶ στέφανον καὶ ἕως περιβαλλομένου ὠμόλινον θυμὸς καὶ ζῆλος καὶ ταραχὴ καὶ σάλος καὶ φόβος θανάτου καὶ μηνίαμα καὶ ἔρις
Nova Vulgata
Eccli40,4ab eo, qui portat hyacinthum et coronam,
usque ad eum, qui operitur lino crudo:
furor, zelus, tumultus, fluctuatio
et timor mortis et iracundia perseverans et contentio.
AT greco 40,5καὶ ἐν καιρῷ ἀναπαύσεως ἐπὶ κοίτης ὕπνος νυκτὸς ἀλλοιοῖ γνῶσιν αὐτοῦ
Nova Vulgata
Eccli40,5Et in tempore requiei in cubili
somnus noctis immutat scientiam eius.
AT greco 40,6ὀλίγον ὡς οὐδὲν ἐν ἀναπαύσει καὶ ἀπ’ ἐκείνου ἐν ὕπνοις ὡς ἐν ἡμέρᾳ σκοπιᾶς τεθορυβημένος ἐν ὁράσει καρδίας αὐτοῦ ὡς ἐκπεφευγὼς ἀπὸ προσώπου πολέμου
Nova Vulgata
Eccli40,6Modicum tamquam nihil in requie,
et ab eo in somnis quasi in die laborat
AT greco 40,7ἐν καιρῷ χρείας αὐτοῦ ἐξηγέρθη καὶ ἀποθαυμάζων εἰς οὐδένα φόβον
Nova Vulgata
Eccli40,7conturbatus in visu cordis sui
tamquam qui evaserit a facie belli;
in tempore somni necessarii exsurrexit,
et admirans ad nullum timorem.
AT greco 40,8μετὰ πάσης σαρκὸς ἀπὸ ἀνθρώπου ἕως κτήνους καὶ ἐπὶ ἁμαρτωλῶν ἑπταπλάσια πρὸς ταῦτα
Nova Vulgata
Eccli40,8Cum omni carne ab homine usque ad pecus;
et super peccatores septuplum amplius:
AT greco 40,9θάνατος καὶ αἷμα καὶ ἔρις καὶ ῥομφαία ἐπαγωγαί λιμὸς καὶ σύντριμμα καὶ μάστιξ
Nova Vulgata
Eccli40,9ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea,
oppressiones, fames et contritio et flagella.
AT greco 40,10ἐπὶ τοὺς ἀνόμους ἐκτίσθη ταῦτα πάντα καὶ δι’ αὐτοὺς ἐγένετο ὁ κατακλυσμός
Nova Vulgata
Eccli40,10Super iniquos creata sunt haec omnia,
et propter illos factus est cataclysmus.
AT greco 40,11πάντα ὅσα ἀπὸ γῆς εἰς γῆν ἀναστρέφει καὶ ἀπὸ ὑδάτων εἰς θάλασσαν ἀνακάμπτει
Nova Vulgata
Eccli40,11Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur,
et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur.
AT greco 40,12πᾶν δῶρον καὶ ἀδικία ἐξαλειφθήσεται καὶ πίστις εἰς τὸν αἰῶνα στήσεται
Nova Vulgata
Eccli40,12Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur,
et fides in saeculum stabit.
AT greco 40,13χρήματα ἀδίκων ὡς ποταμὸς ξηρανθήσεται καὶ ὡς βροντὴ μεγάλη ἐν ὑετῷ ἐξηχήσει
Nova Vulgata
Eccli40,13Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur
et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent.
AT greco 40,14ἐν τῷ ἀνοῖξαι αὐτὸν χεῖρας εὐφρανθήσεται οὕτως οἱ παραβαίνοντες εἰς συντέλειαν ἐκλείψουσιν
Nova Vulgata
Eccli40,14In aperiendo manus suas laetabitur,
sic praevaricatores in consummationem deficient.
AT greco 40,15ἔκγονα ἀσεβῶν οὐ πληθυνεῖ κλάδους καὶ ῥίζαι ἀκάθαρτοι ἐπ’ ἀκροτόμου πέτρας
Nova Vulgata
Eccli40,15Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos,
et radices immundae super cacumen petrae.
AT greco 40,16ἄχι ἐπὶ παντὸς ὕδατος καὶ χείλους ποταμοῦ πρὸ παντὸς χόρτου ἐκτιλήσεται
Nova Vulgata
EccliViriditas super omnem aquam et ad oram fluminis,
ante omne fenum evelletur.
16 Viriditas – Vertit Gr «achi» («achei»), verbum Aegypt. et Copt. (Boh. «achi»), herba palustris, proprie scirpus, iuncus;  H ’aḥû (cfr. Gn 41,2. 18; Is 19,7 [Gr]: Iob 8,11); H qdmwt, idem valet
AT greco 40,17χάρις ὡς παράδεισος ἐν εὐλογίαις καὶ ἐλεημοσύνη εἰς τὸν αἰῶνα διαμενεῖ
Nova Vulgata
Eccli40,17Gratia sicut paradisus in benedictionibus,
et eleemosyna in saeculum permanet.
AT greco 40,18ζωὴ αὐτάρκους καὶ ἐργάτου γλυκανθήσεται καὶ ὑπὲρ ἀμφότερα ὁ εὑρίσκων θησαυρόν
Nova Vulgata
Eccli40,18Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur,
et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum.
AT greco 40,19τέκνα καὶ οἰκοδομὴ πόλεως στηρίζουσιν ὄνομα καὶ ὑπὲρ ἀμφότερα γυνὴ ἄμωμος λογίζεται
Nova Vulgata
Eccli40,19Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen,
et super haec mulier immaculata computabitur.
AT greco 40,20οἶνος καὶ μουσικὰ εὐφραίνουσιν καρδίαν καὶ ὑπὲρ ἀμφότερα ἀγάπησις σοφίας
Nova Vulgata
Eccli40,20Vinum et musica laetificant cor,
et super utraque dilectio sapientiae.
AT greco 40,21αὐλὸς καὶ ψαλτήριον ἡδύνουσιν μέλη καὶ ὑπὲρ ἀμφότερα γλῶσσα ἡδεῖα
Nova Vulgata
Eccli40,21Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam,
et super utraque lingua suavis.
AT greco 40,22χάριν καὶ κάλλος ἐπιθυμήσει ὀφθαλμὸς καὶ ὑπὲρ ἀμφότερα χλόην σπόρου
Nova Vulgata
Eccli40,22Gratiam et speciem desiderabit oculus,
et super haec virides sationes.
AT greco 40,23φίλος καὶ ἑταῖρος εἰς καιρὸν ἀπαντῶντες καὶ ὑπὲρ ἀμφότερα γυνὴ μετὰ ἀνδρός
Nova Vulgata
Eccli40,23Amicus et sodalis in tempore convenientes,
et super utrosque mulier cum viro.
AT greco 40,24ἀδελφοὶ καὶ βοήθεια εἰς καιρὸν θλίψεως καὶ ὑπὲρ ἀμφότερα ἐλεημοσύνη ῥύσεται
Nova Vulgata
Eccli40,24Fratres et adiutorium in tempore tribulationis,
et super utraque eleemosyna liberabit.
AT greco 40,25χρυσίον καὶ ἀργύριον ἐπιστήσουσιν πόδα καὶ ὑπὲρ ἀμφότερα βουλὴ εὐδοκιμεῖται
Nova Vulgata
Eccli40,25Aurum et argentum firmant pedem,
et super utrumque consilium acceptum habetur.
AT greco 40,26χρήματα καὶ ἰσχὺς ἀνυψώσουσιν καρδίαν καὶ ὑπὲρ ἀμφότερα φόβος κυρίου οὐκ ἔστιν ἐν φόβῳ κυρίου ἐλάττωσις καὶ οὐκ ἔστιν ἐπιζητῆσαι ἐν αὐτῷ βοήθειαν
Nova Vulgata
Eccli40,26Facultates et virtutes exaltant cor,
et super haec timor Domini.
AT greco 40,27φόβος κυρίου ὡς παράδεισος εὐλογίας καὶ ὑπὲρ πᾶσαν δόξαν ἐκάλυψεν αὐτόν
Nova Vulgata
Eccli40,27Non est in timore Domini minoratio,
et non est super eo inquirere adiutorium.
AT greco 40,28τέκνον ζωὴν ἐπαιτήσεως μὴ βιώσῃς κρεῖσσον ἀποθανεῖν ἢ ἐπαιτεῖν
Nova Vulgata
Eccli40,28Timor Domini sicut paradisus benedictionis,
et super omnem gloriam obumbratio eius.
AT greco 40,29ἀνὴρ βλέπων εἰς τράπεζαν ἀλλοτρίαν οὐκ ἔστιν αὐτοῦ ὁ βίος ἐν λογισμῷ ζωῆς ἀλισγήσει ψυχὴν αὐτοῦ ἐν ἐδέσμασιν ἀλλοτρίοις ἀνὴρ δὲ ἐπιστήμων καὶ πεπαιδευμένος φυλάξεται
Nova Vulgata
Eccli40,29Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas;
melius est enim mori quam indigere.
AT greco 40,30ἐν στόματι ἀναιδοῦς γλυκανθήσεται ἐπαίτησις καὶ ἐν κοιλίᾳ αὐτοῦ πῦρ καήσεται
Nova Vulgata
Eccli40,30Vir respiciens in mensam alienam,
non est vita eius in computatione vitae.
Contaminat enim animam suam cibis alienis;