Nova Vulgata11,1Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater
Nova Vulgata1,2ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:
Nova Vulgata1,3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Nova Vulgata 1,4Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu,
Nova Vulgata1,5quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia,
Nova Vulgata1,6sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
Nova Vulgataita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi;
7in ulla gratia
Nova Vulgataqui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.
8in die adventus Domini nostri Iesu Christi
Nova VulgataFidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
9in societatem Filii eius
Nova Vulgata 1,10Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Nova Vulgata1,11Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.
Nova Vulgata1,12Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.
Nova Vulgata 1,13Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?
Nova Vulgata1,14Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium,
Nova Vulgata1,15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.
Nova Vulgata1,16Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
Nova Vulgata1,17Non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
Nova Vulgata 1,18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
Nova Vulgata1,19Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”.
Nova Vulgata 1,20Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
Nova Vulgata1,21Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
Nova Vulgata1,22Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,
Nova Vulgata1,23nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;
Nova Vulgata1,24ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam,
Nova Vulgata1,25quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
Nova Vulgata 1,26Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles;
Nova Vulgata1,27sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia,
Nova Vulgataet ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret,
28Deus et quae non sunt
Nova Vulgataut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
29in conspectu eius
Nova Vulgata1,30Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio,
Nova Vulgata1,31ut quemadmodum scriptum est: “ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.