Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 10

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 10 10,1Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
Nova Vulgata 10,2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari
Nova Vulgata 10,3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
Nova Vulgata 10,4et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus.
Nova Vulgata Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
5 beneplacitum est Deo
Nova Vulgata
Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
6 in figura facta sunt nostri
Nova Vulgata 10,7Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”.
Nova Vulgata 10,8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
Nova Vulgata 10,9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
Nova Vulgata 10,10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Nova Vulgata Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
11 Haec autem omnia in figura
Nova Vulgata 10,12Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.
Nova Vulgata Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
13 non adprehendat
Nova Vulgata
10,14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.
Nova Vulgata 10,15Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico:
Nova Vulgata Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?
16 nonne participatio corporis Domini
Nova Vulgata Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
17 omnes quidem de uno pane
Nova Vulgata Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?
18 participes sunt altaris
Nova Vulgata
Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?
19 Quod idolis immolatum sit aliquid?
Nova Vulgata Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
20 Sed quae immolant gentes | vos socios fieri daemoniorum
Nova Vulgata 10,21Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.
Nova Vulgata 10,22An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
Nova Vulgata
10,23“ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sed non omnia aedificant.
Nova Vulgata 10,24Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
Nova Vulgata 10,25Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam;
Nova Vulgata Domini enim est terra, et plenitudo eius.
26 Domini est terra
Nova Vulgata
10,27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Nova Vulgata Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
28 Si quis autem dixerit: Hoc
Nova Vulgata conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?
29 non tuam, sed alterius
Nova Vulgata 10,30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
Nova Vulgata
Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
31 vel aliud quid facitis
Nova Vulgata Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
32 Iudaeis et gentilibus
Nova Vulgata 10,33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.