Nova Vulgata12De spiritalibus autem, fratres, nolo vos ignorare.
1autem nolo vos ignorare, fratres
Nova Vulgata12,2Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.
Nova VulgataIdeo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
3dicit: Anathema Iesu
Nova Vulgata 12,4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
Nova Vulgata12,5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus;
Nova Vulgata12,6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
Nova Vulgata12,7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
Nova Vulgata12,8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum,
Nova Vulgataalteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu,
9alii gratia sanitatum
Nova Vulgataalii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
10alii operatio virtutum | alii interpretatio sermonum
Nova Vulgatahaec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
11unus atque idem
Nova Vulgata 12,12Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
Nova Vulgataetenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.
13sive Iudaei sive gentiles
Nova Vulgata12,14Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
Nova VulgataSi dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore;
15quoniam non sum manus
Nova Vulgataet si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore.
16quia non sum oculus
Nova VulgataSi totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?
17oculus, ubi auditus
Nova Vulgata12,18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.
Nova Vulgata12,19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
Nova Vulgata12,20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
Nova VulgataNon potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”.
21manui: Opera tua non indigeo
Nova VulgataSed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;
22necessariora sunt
Nova Vulgata12,23et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,
Nova Vulgata12,24honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
Nova Vulgata12,25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
Nova VulgataEt sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
26Et si quid patitur | sive gloriatur
Nova VulgataVos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
27et membra de membro
Nova Vulgata Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
28exin gratias curationum
Nova Vulgata12,29Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes?
Nova VulgataNumquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
30gratias habent curationum
Nova Vulgata12,31Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.