Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 12

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 12 De spiritalibus autem, fratres, nolo vos ignorare. 
1 autem nolo vos ignorare, fratres
Nova Vulgata 12,2Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.
Nova Vulgata Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
3 dicit: Anathema Iesu
Nova Vulgata
12,4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
Nova Vulgata 12,5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus;
Nova Vulgata 12,6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
Nova Vulgata 12,7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
Nova Vulgata 12,8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum,
Nova Vulgata alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu,
9 alii gratia sanitatum
Nova Vulgata alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
10 alii operatio virtutum | alii interpretatio sermonum
Nova Vulgata haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
11 unus atque idem
Nova Vulgata
12,12Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
Nova Vulgata etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.
13 sive Iudaei sive gentiles
Nova Vulgata 12,14Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
Nova Vulgata Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore;
15 quoniam non sum manus
Nova Vulgata et si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore.
16 quia non sum oculus
Nova Vulgata Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?
17 oculus, ubi auditus
Nova Vulgata 12,18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.
Nova Vulgata 12,19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
Nova Vulgata 12,20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
Nova Vulgata Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”.
21 manui: Opera tua non indigeo
Nova Vulgata Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;
22 necessariora sunt
Nova Vulgata 12,23et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,
Nova Vulgata 12,24honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
Nova Vulgata 12,25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
Nova Vulgata Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
26 Et si quid patitur | sive gloriatur
Nova Vulgata Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
27 et membra de membro
Nova Vulgata
Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
28 exin gratias curationum
Nova Vulgata 12,29Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes?
Nova Vulgata Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
30 gratias habent curationum
Nova Vulgata 12,31Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.