Nova Vulgata1313,1Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
Nova Vulgata Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
2et habuero omnem fidem
Nova Vulgata Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
3in cibos pauperum | corpus meum ut ardeam
Nova Vulgata Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
4benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam
Nova Vulgata13,5non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
Nova Vulgata13,6non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
Nova Vulgata13,7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
Nova Vulgata 13,8Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur.
Nova Vulgata13,9Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;
Nova Vulgata13,10cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
Nova Vulgata13,11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.
Nova VulgataVidemus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
12Videmus nunc
Nova Vulgata Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas