Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 13

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 13 13,1Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
Nova Vulgata
Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
2 et habuero omnem fidem
Nova Vulgata
Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
3 in cibos pauperum | corpus meum ut ardeam
Nova Vulgata
Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
4 benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam
Nova Vulgata 13,5non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
Nova Vulgata 13,6non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
Nova Vulgata 13,7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
Nova Vulgata
13,8Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. 
Nova Vulgata 13,9Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;
Nova Vulgata 13,10cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
Nova Vulgata 13,11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.
Nova Vulgata Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
12 Videmus nunc
Nova Vulgata
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas
13 maior autem his