Nova Vulgata1414,1Sectamini caritatem, aemulamini spiritalia, magis autem, ut prophetetis.
Nova Vulgata14,2Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.
Nova VulgataQui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes.
3Nam qui prophetat
Nova Vulgata14,4Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat.
Nova VulgataVolo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat.
5nam maior est qui profetat | nisi si forte ut interpretetur
Nova Vulgata Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina?
6nisi si vobis loquar | aut scientia aut prophetia
Nova VulgataTamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur aut quod citharizatur?
7quod canitur aut
Nova Vulgata14,8Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
Nova Vulgata14,9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes.
Nova Vulgata14,10Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est.
Nova VulgataSi ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus.
11ero ei cui loquor barbarus
Nova Vulgata 14,12Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis.
Nova Vulgata14,13Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur.
Nova Vulgata14,14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
Nova Vulgata14,15Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.
Nova VulgataCeterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet “ Amen! ” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit?
16si benedixeris spiritu
Nova Vulgata14,17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.
Nova VulgataGratias ago Deo quod omnium vestrum magis linguis loquor;
18omnium vestrum lingua loquor
Nova Vulgata14,19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua.
Nova Vulgata 14,20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote.
Nova Vulgata In lege scriptum est: “In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me”, dicit Dominus.
21scriptum est quoniam | et labiis aliis
Nova Vulgata14,22Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus.
Nova Vulgata14,23Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis?
Nova Vulgata14,24Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus,
Nova Vulgataocculta cordis eius manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “ Vere Deus in vobis est! ”.
25pronuntians quod
Nova Vulgata Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
26unusquisque vestrum psalmum habet
Nova Vulgata14,27Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur;
Nova Vulgata14,28si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo.
Nova Vulgata14,29Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent;
Nova Vulgata14,30quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
Nova Vulgata14,31Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant et omnes exhortentur,
Nova Vulgata14,32et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt;
Nova Vulgata14,33non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,
Nova Vulgatamulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
34sed subditas esse
Nova Vulgata14,35Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
Nova Vulgata 14,36An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit?
Nova VulgataSi quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum.
37quia Domini sunt mandata
Nova Vulgata14,38Si quis autem ignorat, ignorabitur.
Nova VulgataItaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere;
39fratres, aemulamini prophetare
Nova Vulgata14,40omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.