Nova Vulgata1616,1De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
Nova VulgataPer primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
2Per unam sabbati
Nova Vulgata16,3Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem;
Nova Vulgata16,4quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
Nova Vulgata 16,5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;
Nova Vulgata16,6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero.
Nova Vulgata16,7Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
Nova Vulgata16,8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten;
Nova Vulgataostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi.
9magnum et evidens
Nova Vulgata16,10Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur sicut et ego;
Nova Vulgata16,11ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus.
Nova VulgataDe Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.
12cum ei vacuum fuerit
Nova Vulgata Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
13viriliter agite et confortamini
Nova Vulgata16,14omnia vestra in caritate fiant.
Nova VulgataObsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;
15Stephanae et Fortunati
Nova Vulgata16,16ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
Nova Vulgata16,17Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt,
Nova Vulgata16,18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.
Nova Vulgata 16,19Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
Nova Vulgata16,20Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
Nova Vulgata 16,21Salutatio mea manu Pauli.
Nova VulgataSi quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!
22Dominum Iesum Christum |Maranatha
Nova Vulgata 16,23Gratia Domini Iesu vobiscum.
Nova VulgataCaritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.