Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 16

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 16 16,1De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
Nova Vulgata Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
2 Per unam sabbati
Nova Vulgata 16,3Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem;
Nova Vulgata 16,4quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
Nova Vulgata
16,5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;
Nova Vulgata 16,6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero.
Nova Vulgata 16,7Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
Nova Vulgata 16,8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten;
Nova Vulgata ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi.
9 magnum et evidens
Nova Vulgata 16,10Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur sicut et ego;
Nova Vulgata 16,11ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus.
Nova Vulgata De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.
12 cum ei vacuum fuerit
Nova Vulgata
Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
13 viriliter agite et confortamini
Nova Vulgata 16,14omnia vestra in caritate fiant.
Nova Vulgata Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;
15 Stephanae et Fortunati
Nova Vulgata 16,16ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
Nova Vulgata 16,17Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt,
Nova Vulgata 16,18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.
Nova Vulgata
16,19Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
Nova Vulgata 16,20Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
Nova Vulgata
16,21Salutatio mea manu Pauli. 
Nova Vulgata Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!
22 Dominum Iesum Christum | Maranatha
Nova Vulgata
16,23Gratia Domini Iesu vobiscum.
Nova Vulgata Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.
24 in Christo Iesu. Amen