Nova Vulgata2Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei.
1adnuntians vobis testimonium Christi
Nova Vulgata2,2Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
Nova Vulgata2,3Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos,
Nova Vulgata2,4et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
Nova Vulgata2,5ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Nova Vulgata 2,6Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur,
Nova Vulgata2,7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,
Nova Vulgata2,8quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
Nova Vulgata2,9Sed sicut scriptum est: “ Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum ”.
Nova Vulgata Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
10per Spiritum suum
Nova Vulgata2,11Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei.
Nova Vulgata2,12Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis;
Nova Vulgataquae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes.
13non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus
Nova VulgataAnimalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur;
14ea quae sunt | stultitia est enim illi | quia spiritaliter examinatur
Nova Vulgata2,15spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.
Nova Vulgata 2,16Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.