Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 7

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 7 7,1De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non tangere;
Nova Vulgata 7,2propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
Nova Vulgata
7,3Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.
Nova Vulgata 7,4Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier.
Nova Vulgata Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
5 et iterum revertimini in id ipsum
Nova Vulgata 7,6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
Nova Vulgata 7,7Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
Nova Vulgata
Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant sicut et ego;
8 Dico autem non nuptis
Nova Vulgata 7,9quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.
Nova Vulgata
7,10His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere
Nova Vulgata — quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere.
11 manere innuptam | reconciliari et vir uxorem ne dimittat
Nova Vulgata
Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam;
12 Nam ceteris
Nova Vulgata 7,13et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum.
Nova Vulgata Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt.
14 vir infidelis in muliere fideli | mulier infidelis per virum fidelem
Nova Vulgata 7,15Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus.
Nova Vulgata Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies?
16 Unde enim scis, mulier | Aut unde scis, vir
Nova Vulgata
7,17Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo.
Nova Vulgata 7,18Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur!
Nova Vulgata 7,19Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei.
Nova Vulgata 7,20Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
Nova Vulgata 7,21Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere!
Nova Vulgata 7,22Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi!
Nova Vulgata 7,23Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum.
Nova Vulgata 7,24Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum.
Nova Vulgata
7,25De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
Nova Vulgata 7,26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
Nova Vulgata 7,27Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem.
Nova Vulgata 7,28Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco.
Nova Vulgata Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint,
29 tempus breve est | ut qui habent
Nova Vulgata 7,30et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes,
Nova Vulgata et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
31 tamquam non utantur
Nova Vulgata Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino;
32 quomodo placeat Deo
Nova Vulgata 7,33qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori,
Nova Vulgata 7,34et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
Nova Vulgata Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est et ut assidue cum Domino sitis sine distractione.
35 et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum observandi
Nova Vulgata
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant.
36 non peccat, nubat
Nova Vulgata Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet;
37 nam qui statuit | bene facit
Nova Vulgata igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet.
38 et qui non iungit melius facit
Nova Vulgata
Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino.
39 liberata est, cui vult nubat
Nova Vulgata 7,40Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.