Nova Vulgata5Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
1qui diligit eum qui genuit | diligit eum qui natus est ex eo
Nova Vulgata5,2In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.
Nova VulgataHaec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,
3ut mandata eius custodiamus
Nova Vulgataquoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
4victoria quae vincit
Nova Vulgata 5,5Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
Nova VulgataHic est qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.
6sed in aqua et sanguine | quoniam Christus est Veritas
Nova VulgataQuia tres sunt, qui testificantur:
7qui testimonium dant
Nova VulgataSpiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.
8et tres unum sunt
Nova VulgataSi testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
9quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est, quia testificatus est
Nova VulgataQui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.
10in Filio Dei | testimonium Dei in se | Qui non credit Filio, mendacem | in testimonio quod testificatus est Deus
Nova Vulgata5,11Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est.
Nova Vulgata5,12Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.
Nova Vulgata 5,13Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei.
Nova Vulgata Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.
14quia quodcumque petierimus
Nova VulgataEt si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
15Et scimus quoniam
Nova Vulgata Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.
16Qui scit fratrem suum | et dabit ei vitam
Nova VulgataOmnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
17Omnis iniquitas peccatum est
Nova Vulgata Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
18sed generatio Dei conservat eum
Nova Vulgata5,19Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.
Nova VulgataEt scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.
20ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus
Nova Vulgata5,21Filioli, custodite vos a simulacris!