Nova Vulgata3Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,
1subditae suis viris
Nova Vulgataconsiderantes castam in timore conversationem vestram;
2considerantes in timore castam
Nova Vulgataquarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,
3aut circumdatio auri
Nova Vulgatased qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
4quieti et modesti spiritus quod est
Nova Vulgata3,5Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris,
Nova Vulgata3,6sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans; cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem.
Nova Vulgata 3,7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.
Nova Vulgata 3,8In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
Nova Vulgatanon reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.
9ut benedictionem hereditate possideatis
Nova Vulgata 3,10“ Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo,
Nova Vulgata 3,11et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam.
Nova Vulgata 3,12Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala ”.
Nova Vulgata 3,13Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?
Nova VulgataSed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
14Sed et si quid patimini
Nova VulgataDominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe,
15parati semper ad satisfactionem
Nova Vulgatased cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
16sed cum modestia et timore | ut in eo quod detrahunt vobis confundantur
Nova Vulgata3,17Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes.
Nova VulgataQuia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu;
18semel pro peccatis mortuus est | ut nos offerret Deo mortificatus carne
Nova Vulgatain quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit,
19veniens praedicavit
Nova Vulgata3,20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
Nova VulgataCuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,
21Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma | interrogatio in Deum
Nova Vulgata3,22qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.