Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Petri - 4

Epistula I Petri

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini, quia, qui passus est carne, desiit a peccato,
1 a peccatis
Nova Vulgata ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis.
2 non hominum desideriis
Nova Vulgata Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
3 qui ambulaverunt in luxuriis desideriis
Nova Vulgata In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;
4 In quo peregrinantur | luxuriae confusionem
Nova Vulgata 4,5qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
Nova Vulgata Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.
6 secundum homines in carne
Nova Vulgata
4,7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
Nova Vulgata 4,8Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
Nova Vulgata 4,9hospitales invicem sine murmuratione;
Nova Vulgata unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
10 unusquisque sicut accepit gratiam
Nova Vulgata Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
11 quam administrat Deus | honorificetur Deus
Nova Vulgata
Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
12 nolite peregrinari
Nova Vulgata sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
13 sed communicantes
Nova Vulgata Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.
14 quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
Nova Vulgata Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator;
15 maledicus aut alienorum appetitor
Nova Vulgata 4,16si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.
Nova Vulgata
Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
17 tempus ut | de domo Dei
Nova Vulgata
4,18“ Et si iustus vix salvatur,
impius et peccator ubi parebit?
”.
Nova Vulgata
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.
19 commendant | in benefactis