Nova Vulgata4Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini, quia, qui passus est carne, desiit a peccato,
1a peccatis
Nova Vulgataut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis.
2non hominum desideriis
Nova VulgataSufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
3qui ambulaverunt in luxuriis desideriis
Nova VulgataIn quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;
4In quo peregrinantur | luxuriae confusionem
Nova Vulgata4,5qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
Nova VulgataPropter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.
6secundum homines in carne
Nova Vulgata 4,7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
Nova Vulgata4,8Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
Nova Vulgata4,9hospitales invicem sine murmuratione;
Nova Vulgataunusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
10unusquisque sicut accepit gratiam
Nova VulgataSi quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
11quam administrat Deus | honorificetur Deus
Nova Vulgata Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
12nolite peregrinari
Nova Vulgatased, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
13sed communicantes
Nova VulgataSi exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.
14quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
Nova VulgataNemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator;
15maledicus aut alienorum appetitor
Nova Vulgata4,16si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.
Nova Vulgata Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
17tempus ut | de domo Dei
Nova Vulgata 4,18“ Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit? ”.
Nova Vulgata Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.