Nova Vulgata22,1Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit,
Nova Vulgata2,2sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine.
Nova VulgataExhortatio enim nostra non ex errore neque ex immunditia neque in dolo,
3non de errore neque de inmunditia
Nova Vulgata2,4sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
Nova VulgataNeque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
5neque in occasione avaritiae | Deus testis est
Nova Vulgata2,6nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis,
Nova Vulgatacum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos,
7sed facti sumus lenes
Nova Vulgata2,8ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.
Nova VulgataMemores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
9laborem nostrum et fatigationem
Nova Vulgata2,10Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus;
Nova Vulgata2,11sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos,
Nova Vulgatadeprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
12qui vocavit vos
Nova VulgataIdeo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis.
13qui operatur in vobis qui credidistis
Nova Vulgata2,14Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis,
Nova Vulgata2,15qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur,
Nova Vulgataprohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem.
16Praevenit autem
Nova Vulgata Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio.
17ad tempus horae aspectu non corde
Nova VulgataPropter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum, et impedivit nos Satanas.
18Quoniam voluimus
Nova VulgataQuae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?
19nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
Nova Vulgata2,20Vos enim estis gloria nostra et gaudium.