Nova Vulgata3Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relinqueremur Athenis soli,
1placuit nobis remanere Athenis solis
Nova Vulgataet misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,
2et ministrum Dei in evangelio Christi
Nova Vulgataut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;
3ut nemo moveatur
Nova Vulgata3,4nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.
Nova Vulgata3,5Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
Nova Vulgata 3,6Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos,
Nova Vulgataideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem,
7fratres, in vobis
Nova Vulgata3,8quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
Nova Vulgata3,9Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
Nova Vulgata3,10nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?
Nova Vulgata Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos;
11et Dominus Iesus
Nova Vulgatavos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos,
12multiplicet et abundare faciat caritatem | quemadmodum et nos in vobis
Nova Vulgata3,13ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.