Nova Vulgata44,1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis.
Nova Vulgata4,2Scitis enim, quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum.
Nova Vulgata4,3Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
Nova Vulgataut abstineatis a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,
4ut abstineatis vos a fornicatione
Nova Vulgata4,5non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum,
Nova Vulgataut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus.
6in negotio
Nova VulgataNon enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.
7in immunditia sed in sanctificatione
Nova VulgataItaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.
8qui etiam dedit | in vobis
Nova Vulgata De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
9non necesse habemus scribere vobis | a Deo didicistis ut
Nova Vulgata4,10etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis
Nova Vulgata4,11et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis,
Nova Vulgataut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.
12et ut honeste
Nova Vulgata 4,13Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
Nova Vulgata4,14Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
Nova VulgataHoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;
15qui residui sumus in adventum Domini
Nova Vulgataquoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
16in iussu et in voce archangeli
Nova Vulgata4,17deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.
Nova Vulgata4,18Itaque consolamini invicem in verbis istis.