Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae, 
1 secundum imperium 
Nova Vulgata Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
2 Timotheo dilecto filio 
Nova Vulgata
Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent 
3 ut denuntiares quibusdam 
Nova Vulgata neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide; 
4 quam aedificationem Dei 
Nova Vulgata 1,5finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,
Nova Vulgata 1,6a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
Nova Vulgata 1,7volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.
Nova Vulgata
1,8Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, 
Nova Vulgata sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, 
9 sed iniustis et non subditis
Nova Vulgata 1,10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, 
Nova Vulgata secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
11 quae est secundum evangelium
Nova Vulgata
Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, 
12 Gratias ago ei
Nova Vulgata 1,13qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate, 
Nova Vulgata superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
14 quae est in Christo Iesu
Nova Vulgata
Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, 
15 quia Christus Iesus
Nova Vulgata sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
16 Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem
Nova Vulgata
Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
17 inmortali invisibili
Nova Vulgata Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam 
18 in te prophetias
Nova Vulgata 1,19habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; 
Nova Vulgata 1,20ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.