Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli
3 1Fidelis sermo: si quis episcopatum appetit, bonum opus desiderat. Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes. 2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate — si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? —, 6non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. 7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, 9habentes mysterium fidei in conscientia pura. 11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; 13qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
14Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium:
Qui manifestatus est in carne,
iustificatus est in Spiritu,
apparuit angelis,
praedicatus est in gentibus,
creditus est in mundo,
assumptus est in gloria.
Note al testo