Nova Vulgata4Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum
1spiritibus erroris
Nova Vulgata4,2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam,
Nova Vulgata4,3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.
Nova Vulgata4,4Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur,
Nova Vulgata4,5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
Nova Vulgata4,6Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;
Nova Vulgataprofanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;
7ineptas autem
Nova Vulgata4,8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
Nova Vulgata4,9Fidelis sermo et omni acceptione dignus:
Nova Vulgatain hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.
10laboramus et maledicimur quia speravimus
Nova Vulgata4,11Praecipe haec et doce.
Nova Vulgata 4,12Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
Nova Vulgata4,13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae.
Nova VulgataNoli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
14noli neglegere gratiam
Nova Vulgata4,15Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
Nova Vulgata4,16Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.