Nova Vulgata55,1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,
Nova Vulgata5,2anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
Nova Vulgata5,3Viduas honora, quae vere viduae sunt.
Nova VulgataSi qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus, hoc enim acceptum est coram Deo.
4domum suam regere
Nova VulgataQuae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;
5speravit
Nova Vulgata5,6nam quae in deliciis est vivens, mortua est.
Nova VulgataEt haec praecipe, ut irreprehensibiles sint.
7Et hoc praecipe
Nova Vulgata5,8Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
Nova Vulgata Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
9Vidua eligatur
Nova Vulgata5,10in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
Nova VulgataAdulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt,
11in Christo
Nova Vulgata5,12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
Nova Vulgata5,13simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.
Nova Vulgataadversario maledicti gratia;
14iuveniores nubere | matres familias esse
Nova Vulgata5,15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
Nova Vulgata 5,16Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
Nova Vulgata 5,17Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
Nova Vulgata5,18dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.
Nova VulgataAdversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.
19et tribus testibus
Nova Vulgata5,20Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.
Nova VulgataTestificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
21Testor | in aliam partem
Nova Vulgata5,22Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
Nova Vulgata Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
23propter stomachum tuum
Nova Vulgata 5,24Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;
Nova Vulgata5,25similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.