Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 10

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 10 10,1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis;
Nova Vulgata 10,2rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
Nova Vulgata 10,3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus
Nova Vulgata 10,4nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes
Nova Vulgata 10,5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
Nova Vulgata 10,6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia.
Nova Vulgata
10,7Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
Nova Vulgata 10,8Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,
Nova Vulgata ut non existimer tamquam terrere vos per epistulas;
9 ut autem non existimer
Nova Vulgata 10,10quoniam quidem “ Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis ”.
Nova Vulgata 10,11Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto.
Nova Vulgata
Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt.
12 sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
Nova Vulgata Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
13 Nos autem non in inmensum gloriabimur | quam mensus est nobis Deus
Nova Vulgata Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi;
14 superextendimus nos
Nova Vulgata non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
15 non in inmensum gloriantes | crescentis fidei vestrae
Nova Vulgata ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quae praeparata sunt.
16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
Nova Vulgata
10,17Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;
Nova Vulgata 10,18non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.