Nova Vulgata1010,1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis;
Nova Vulgata10,2rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
Nova Vulgata10,3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus
Nova Vulgata10,4nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes
Nova Vulgata10,5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
Nova Vulgata10,6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia.
Nova Vulgata 10,7Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
Nova Vulgata10,8Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,
Nova Vulgataut non existimer tamquam terrere vos per epistulas;
9ut autem non existimer
Nova Vulgata10,10quoniam quidem “ Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis ”.
Nova Vulgata10,11Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto.
Nova Vulgata Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt.
12sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
Nova VulgataNos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
13Nos autem non in inmensum gloriabimur | quam mensus est nobis Deus
Nova VulgataNon enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi;
14superextendimus nos
Nova Vulgatanon ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
15non in inmensum gloriantes | crescentis fidei vestrae
Nova Vulgataad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quae praeparata sunt.
16etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
Nova Vulgata 10,17Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;
Nova Vulgata10,18non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.