Nova Vulgata1111,1Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae; sed et supportate me!
Nova Vulgata11,2Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
Nova VulgataTimeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum.
3sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
Nova Vulgata11,4Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini.
Nova Vulgata11,5Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis;
Nova Vulgatanam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.
6et si inperitus sermone | in omnibus autem manifestatus sum vobis
Nova Vulgata 11,7Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis?
Nova Vulgata11,8Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
Nova Vulgata11,9et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
Nova Vulgata11,10Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae.
Nova Vulgata 11,11Quare? Quia non diligo vos? Deus scit!
Nova Vulgata11,12Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
Nova Vulgata11,13Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
Nova Vulgata11,14Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis;
Nova Vulgatanon est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum.
15si ministri eius
Nova Vulgata Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier.
16ne quis me putet insipientem, alioquin
Nova VulgataQuod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia in hac substantia gloriationis.
17in hac substantia gloriae
Nova Vulgata11,18Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.
Nova Vulgata11,19Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes;
Nova Vulgata11,20sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
Nova Vulgata 11,21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego.
Nova Vulgata11,22Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego.
Nova Vulgata11,23Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter;
Nova Vulgata11,24a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi,
Nova Vulgata11,25ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui;
Nova Vulgata11,26in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus,
Nova Vulgatain labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate;
27in vigiliis multis | in ieiuniis multis
Nova Vulgata11,28praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
Nova Vulgata11,29Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
Nova Vulgata 11,30Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
Nova Vulgata11,31Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Nova Vulgata11,32Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet,
Nova Vulgata11,33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.