Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 13

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 13 13,1Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Nova Vulgata 13,2Praedixi et praedico, ut praesens bis et nunc absens his, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam,
Nova Vulgata quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis.
3 an experimentum
Nova Vulgata Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos.
4 cum eo ex virtute Dei in vobis
Nova Vulgata
Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis.
5 quia Christus Iesus
Nova Vulgata 13,6Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi.
Nova Vulgata 13,7Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos, quod bonum est, faciatis, nos autem ut reprobi simus.
Nova Vulgata 13,8Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
Nova Vulgata 13,9Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram consummationem.
Nova Vulgata 13,10Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem.
Nova Vulgata
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.
11 exhortamini, idem sapite
Nova Vulgata 13,12Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.
Nova Vulgata
Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis.
13 Domini nostri Iesu Christi | cum omnibus vobis. Amen