Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 2 2,1Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;
Nova Vulgata 2,2si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
Nova Vulgata Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.
3 tristiam super tristitiam habeam | oportuerat
Nova Vulgata Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vos.
4 abundantius in vobis
Nova Vulgata
2,5Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.
Nova Vulgata 2,6Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
Nova Vulgata 2,7ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
Nova Vulgata 2,8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
Nova Vulgata ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis.
9 ut cognoscam experimentum vestrum
Nova Vulgata 2,10Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
Nova Vulgata 2,11ut non circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationes eius.
Nova Vulgata
Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
12 propter evangelium Christi
Nova Vulgata 2,13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
Nova Vulgata Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
14 in Christo Iesu
Nova Vulgata 2,15Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:
Nova Vulgata aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?
16 odor mortis in mortem | odor vitae in vitam | quis tam idoneus
Nova Vulgata Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.
17 sed ex sinceritate