Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4 4,1Ideo habentes hanc ministrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
Nova Vulgata sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
2 sed abdicamus
Nova Vulgata
Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum,
3 opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
Nova Vulgata 4,4in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Nova Vulgata 4,5Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum.
Nova Vulgata Quoniam Deus qui dixit: “ De tenebris lux splendescat ”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi.
6 de tenebris lucem splendescere, qui inluxit
Nova Vulgata
4,7Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.
Nova Vulgata 4,8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur;
Nova Vulgata 4,9persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus;
Nova Vulgata semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
10 in corpore nostro circumferentes | in corporibus nostris
Nova Vulgata 4,11Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
Nova Vulgata 4,12Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
Nova Vulgata
4,13Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “ Credidi, propter quod locutus sum ”, et nos credimus, propter quod et loquimur,
Nova Vulgata scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum.
14 qui suscitavit Iesum
Nova Vulgata Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.
15 gratiarum actione abundet
Nova Vulgata Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.
16 intus est renovatur
Nova Vulgata Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
17 in praesenti est momentaneum et leve
Nova Vulgata 4,18non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.