Nova Vulgata44,1Ideo habentes hanc ministrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
Nova Vulgatased abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
2sed abdicamus
Nova Vulgata Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum,
3opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
Nova Vulgata4,4in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Nova Vulgata4,5Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum.
Nova VulgataQuoniam Deus qui dixit: “ De tenebris lux splendescat ”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi.
6de tenebris lucem splendescere, qui inluxit
Nova Vulgata 4,7Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.
Nova Vulgata4,8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur;
Nova Vulgata4,9persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus;
Nova Vulgatasemper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
10in corpore nostro circumferentes | in corporibus nostris
Nova Vulgata4,11Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
Nova Vulgata4,12Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
Nova Vulgata 4,13Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “ Credidi, propter quod locutus sum ”, et nos credimus, propter quod et loquimur,
Nova Vulgatascientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum.
14qui suscitavit Iesum
Nova VulgataOmnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.
15gratiarum actione abundet
Nova VulgataPropter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.
16intus est renovatur
Nova VulgataId enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
17in praesenti est momentaneum et leve
Nova Vulgata4,18non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.