Nova Vulgata5Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius tabernaculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.
1huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habeamus
Nova Vulgata5,2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,
Nova Vulgatasi tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
3si tamen vestiti non nudi
Nova Vulgata5,4Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.
Nova VulgataQui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
5efficit nos | nobis pignus Spiritus
Nova Vulgata Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;
6quoniam dum sumus in corpore
Nova Vulgata5,7per fidem enim ambulamus et non per speciem.
Nova VulgataAudemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum.
8et praesentes esse ad Deum
Nova VulgataEt ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi.
9contendimus sive absentes sive praesentes
Nova VulgataOmnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
10ut referat unusquisque propria corporis prout gessit
17Si qua ergo in Christo
Nova Vulgata 5,11Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
Nova Vulgata5,12Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.
Nova Vulgata5,13Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.
Nova Vulgata 5,14Caritas enim Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;
Nova Vulgata5,15et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Nova Vulgata5,16Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
Nova VulgataSi quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
20legationem fungimur
Nova Vulgata 5,18Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Nova Vulgata5,19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
Nova Vulgata5,20Pro Christo ergo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
Nova Vulgata5,21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.