Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 8

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 8 8,1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae,
Nova Vulgata 8,2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;
Nova Vulgata quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt
3 testimonium illis reddo
Nova Vulgata 8,4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
Nova Vulgata 8,5Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
Nova Vulgata 8,6ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam.
Nova Vulgata
Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis.
7 et caritate vestra in nos
Nova Vulgata 8,8Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans;
Nova Vulgata 8,9scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
Nova Vulgata 8,10Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore;
Nova Vulgata nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis.
11 animus voluntatis ita sit et perficiendi
Nova Vulgata 8,12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet.
Nova Vulgata 8,13Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate
Nova Vulgata in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:
14 ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum
Nova Vulgata 8,15Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”.
Nova Vulgata
8,16Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
Nova Vulgata 8,17quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
Nova Vulgata 8,18Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
Nova Vulgata — non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram —
19 comes peregrinationis nostrae in hac gratia
Nova Vulgata 8,20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis;
Nova Vulgata providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.
21 coram Deo
Nova Vulgata 8,22Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.
Nova Vulgata
Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
23 Tito qui est gloria Christi
Nova Vulgata Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.
24 et nostrae gloriae pro vobis