Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula II Ioannis - 1

Epistula II Ioannis

1 Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,
1 Senior electae dominae et natis eius | qui cognoverunt veritatem
propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.
2 et nobiscum erit in aeternum
Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.
3 Sit nobiscum gratia | et a Christo Iesu Filio Patris

4Gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
6 ut quemadmodum | ab initio, in eo ambuletis

Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.
7 exierunt in mundum
Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
8 ne perdatis quae operati estis
Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
9 omnis qui praecedit | hic et Filium et Patrem habet

Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;
10 recipere
11qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illius malignis.
Plura habens vobis scribere nolui per chartam et atramentum, spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
12 ut gaudium vestrum

13Salutant te filii sororis tuae electae.

Note al testo

1 Senior electae dominae et natis eius | qui cognoverunt veritatem
2 et nobiscum erit in aeternum
3 Sit nobiscum gratia | et a Christo Iesu Filio Patris
6 ut quemadmodum | ab initio, in eo ambuletis
7 exierunt in mundum
8 ne perdatis quae operati estis
9 omnis qui praecedit | hic et Filium et Patrem habet
10 recipere
12 ut gaudium vestrum