Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula II Ioannis - 1

Epistula II Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 1 Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,
1 Senior electae dominae et natis eius | qui cognoverunt veritatem
Nova Vulgata propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.
2 et nobiscum erit in aeternum
Nova Vulgata Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.
3 Sit nobiscum gratia | et a Christo Iesu Filio Patris
Nova Vulgata
1,4Gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
Nova Vulgata 1,5Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
Nova Vulgata Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
6 ut quemadmodum | ab initio, in eo ambuletis
Nova Vulgata
Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.
7 exierunt in mundum
Nova Vulgata Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
8 ne perdatis quae operati estis
Nova Vulgata Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
9 omnis qui praecedit | hic et Filium et Patrem habet
Nova Vulgata
Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;
10 recipere
Nova Vulgata 1,11qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illius malignis.
Nova Vulgata Plura habens vobis scribere nolui per chartam et atramentum, spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
12 ut gaudium vestrum
Nova Vulgata
1,13Salutant te filii sororis tuae electae.