Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula II Petri - 2

Epistula II Petri

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 2 Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem.
1 Dominum negant, superducentes sibi
Nova Vulgata Et multi sequentur eorum luxurias, propter quos via veritatis blasphemabitur;
2 per quos via
Nova Vulgata 2,3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat.
Nova Vulgata
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos;
4 in iudicium cruciatos reservari
Nova Vulgata 2,5et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens;
Nova Vulgata et civitates Sodomae et Gomorrae in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quae sunt impiis futura;
6 Sodomorum et Gomorraeorum | exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
Nova Vulgata et iustum Lot oppressum a nefandorum luxuria conversationis eruit:
7 a nefandorum iniuria conversatione eruit
Nova Vulgata aspectu enim et auditu iustus habitans apud eos, de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabat.
8 iustus erat habitans | qui diem de die | cruciabant
Nova Vulgata Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare,
9 iudicii cruciandos reservare
Nova Vulgata maxime autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant dominationemque contemnunt.
     Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes,
10 magis autem | Audaces, sibi placentes, sectas non metuunt
Nova Vulgata ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae.
11 adversum se execrabile iudicium
Nova Vulgata Hi vero velut irrationabilia animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in his, quae ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et corrumpentur
12 inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem | in cor­ruptione sua et peribunt
Nova Vulgata inviti percipientes mercedem iniustitiae; voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in voluptatibus suis luxuriantes vobiscum,
13 percipientes | in conviviis suis luxuriantes
Nova Vulgata oculos habentes plenos adulterae et incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritiae habentes, maledictionis filii,
14 adulterio
Nova Vulgata 2,15derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit,
Nova Vulgata correptionem vero habuit suae praevaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam.
16 habuit suae vesaniae
Nova Vulgata Hi sunt fontes sine aqua et nebulae turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.
17 turbinibus exagitatae
Nova Vulgata Superba enim vanitatis loquentes pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos, qui paululum effugiunt eos, qui in errore conversantur,
18 pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui | effugiunt qui
Nova Vulgata libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est, huius servus est.
19 huius et servus est
Nova Vulgata
Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
20 his rursus inpliciti
Nova Vulgata 2,21Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
Nova Vulgata 2,22Contigit enim eis illud veri proverbii:
Canis reversus ad suum vomitum,
et  sus lota in volutabro luti”.