Nova Vulgatadicentes: “ Ubi est promissio adventus eius?” Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.
4dicentes: Ubi est promissio aut adventus eius
Nova Vulgata3,5Latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo,
Nova Vulgata3,6per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit;
Nova Vulgata3,7caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
Nova Vulgata 3,8Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
Nova VulgataNon tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.
9Dominus promissi, sed patienter agit propter vos
Nova VulgataAdveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.
10calore solventur
Nova Vulgata Cum haec omnia ita dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
11Cum haec igitur omnia dissolvenda sint
Nova Vulgataexspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent.
12in adventum Dei diei, per quam
Nova VulgataNovos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat.
13et novam terram | et promissa ipsius
Nova Vulgata Propter quod, carissimi, haec exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace
14satis agite
Nova Vulgata3,15et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
Nova Vulgata3,16sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem.
Nova Vulgata Vos igitur, dilecti, praescientes custodite, ne iniquorum errore simul abducti excidatis a propria firmitate;
17Vos igitur fratres | ne insipientium errore transducti
Nova Vulgatacrescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen.