Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula II Petri - 3

Epistula II Petri

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3 Hanc vobis, carissimi, iam secundam scribo epistulam, in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem,
1 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam
Nova Vulgata ut memores sitis eorum, quae praedicta sunt verborum a sanctis prophetis, et ab apostolis traditi vobis praecepti Domini et Salvatoris;
2 quae praedixi | et apostolorum vestrorum praeceptorum
Nova Vulgata hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes,
3 in deceptione inlusores | concupiscentias ambulantes
Nova Vulgata dicentes: “ Ubi est promissio adventus eius?” Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.
4 dicentes: Ubi est promissio aut adventus eius
Nova Vulgata 3,5Latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo,
Nova Vulgata 3,6per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit;
Nova Vulgata 3,7caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
Nova Vulgata
3,8Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
Nova Vulgata Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.
9 Dominus promissi, sed patienter agit propter vos
Nova Vulgata Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.
10 calore solventur
Nova Vulgata
Cum haec omnia ita dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
11 Cum haec igitur omnia dissolvenda sint
Nova Vulgata exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent.
12 in adventum Dei diei, per quam
Nova Vulgata Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat.
13 et novam terram | et promissa ipsius
Nova Vulgata
Propter quod, carissimi, haec exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace
14 satis agite
Nova Vulgata 3,15et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
Nova Vulgata 3,16sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem.
Nova Vulgata
Vos igitur, dilecti, praescientes custodite, ne iniquorum errore simul abducti excidatis a propria firmitate;
17 Vos igitur fratres | ne insipientium errore transducti
Nova Vulgata crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen.
18 et in die