Nova Vulgata11,1Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo:
Nova Vulgata1,2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Nova Vulgata Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
3ita ut dignum est
Nova Vulgata1,4ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis,
Nova Vulgata5 indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini,
5in exemplum iusti iudicii Dei
Nova Vulgatasiquidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant,
6si tamen
Nova Vulgata1,7et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius,
Nova Vulgatain igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu,
8in flamma ignis
Nova Vulgataqui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius,
9qui poenas dabunt in interitu aeternas
Nova Vulgata1,10cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Nova Vulgata Ad quod etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute,
11In quo etiam | Deus et impleat
Nova Vulgataut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.